Andronicus Angelus
(Redirectum de Andronicus Ducas Angelus)
Vide etiam paginam discretivam: Andronicus.
Andronicus Angelus seu Andronicus Ducas Angelus (Graece Ἀνδρόνικος Δούκας Ἄγγελος; natus circa annum 1130; mortuus inter 1183 et 1185) fuit nobilis Byzantinus e familia Angelorum. Fuit filius Constantini Angeli quem e Theodora Comnena genuit. Inter annos 1176 et 1183 bella pro imperio Byzantino in Anatolia gessit.
In matrimonium duxit Euphrosynam Castamonitissam et ex ea genuit:
- Constantinus
- Ioannes
- Alexius, imperator
- Theodorus
- Isaacius, imperator
- Irene, quae Ioanni Cantacuzeno nupsit
- Theodora, quae breviter Conradi Montisferratensis uxor fuit
Sive per Irenam Angelinam sive per aliam filiam Andronicus fuit avus Theodorae, Austriae et Styriae ducissae (anno 1246 mortuae).
Nexus externi
recensere- "Andronikos Doukas Angelos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)