Eugenius Victoris filius Tarle (Russice Евгений Викторович Тарле, tr. Evgenij Viktorovič Tarle, Kioviae familia Iudaeica mercatoris natus die 27 Octobris [8 Novembris] 1874, Moscuae mortuus die 5 Ianuarii 1955) fuit historicus Russicus et Sovieticus, auctor operum scientificorum de historia Europae (inter alia, de res novas Franciae, Napoleone, Bello Patrio et Bello Crimaeano). Alumnus facultatis historico-philologicae Universitatis Kioviensis, annis ab 1903 ad 1917 privatim docens Universitas Petropolitanae atque annis ab 1913 ad 1918 professor Universitatis Iurievensis erat. Anno 1918 professor ordinarius Universitatis Petropolitanae electus, dein professor Universitatis Moscuensis fuit. Anno 1921 socius correspondens Academiae Scientiarum Russicae et anno 1927 socius ordinarius Academiae Scientiarum URSS electus est. Tempore Belli Magni Patrii Casanum evacuatus, annis ab 1941 ad 1943 ut professor cathedrae historiae Universitatis Casanensis favebat operi. Annis 1942, 1943 et 1945 Praemiis Stalinianis ornatus est.

Wikidata Eugenius Tarle
Res apud Vicidata repertae:
Eugenius Tarle: imago
Eugenius Tarle: imago
Nativitas: 27 Octobris 1875, 20 Novembris 1874, 1874; Kiovia
Obitus: 5 Ianuarii 1955, 6 Ianuarii 1955, 1955; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica, Russia

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eugenium Tarle spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •