Eugenius Corecco (natus die 3 Octobris 1931 in Airolo in Helvetiae pago Ticino; Lugani cancro die 1 Martii 1995 mortuus) iuris canonici peritus, fuit a die 5 Iunii 1986 usque ad mortem Lugani episcopus (Dioecesis Luganensis).

Wikidata Eugenius Corecco
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3 Octobris 1931; Airolo
Obitus: 1 Martii 1995; Luganum
Patria: Helvetia

Corecco die 2 Octobris 1955 presbyter ordinatus est. Romae apud Pontificiam Universitatem Gregorianam, Monaci, ubi iuris canonici doctoris insigne consecutus est, et Friburgi studuit. Anno 1969 iuris canonici professor apud universitatem Friburgensem factus est.

Episcopus die 29 Iunii 1986 consacratus est Lugani, ubi die 27 Aprilis 1992 Istituto Accademico di Teologia condidit, quod institutum iam insequenti anno a Sancta Sede in facultatem universitariam theologiae mutatum est.

Rara cancri specie Corecco die 1 Martii 1995 obiit et Lugani in ecclesia Sacro Cordi Iesus dicata sepultus est. Sententia apostolica eius erat: In omnibus aequitas quae est Deus

Nexus externus

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!