Eucleidas (natus circa 250 a.C.n., mortuus apud Sellasiam 222 aut 221 a.C.n.) fuit rex Spartae e stirpe Agiadum sed in throno Eurypontidarum positus inter 227 et mortem. Collega in regno fuit Cleomenes III.

Filius erat regis Leonidae II et Cratesiclae, frater Cleomenis III et Chilonidis, Cleombroti II uxoris. Postquam occisis ephoris anno 227 a.C.n. rerum potitus est Cleomenes III fratrem consortem regni fecit. Ita enim speciem dyarchiae et bicipitis regni a Lycurgo olim instituti servabat. Re vera tamen numquam antea ambo reges ex eadem gente fuerant ː aperte contemnebatur igitur antiquus Lacedaemoniorum mos[1] et tyrannis instituebatur. Archidamus V e gente Eurypontidarum qui regnare debuit simul atque Spartam rediit paulo ante occisus erat, incertum utrum iussu Cleomenis an invito Cleomene[2].

Pugna inter Macedones et Achaeos ex una parte et Lacedaemonios ex altera ad Sellasiam commissa cornu cui praeerat Euclidas ab hostibus fusum est et ipse interfectus. Rerum gestarum scriptor Polybius[3] culpam huius cladis, quae regno duorum fratrum finem imposuit et Spartam inermem Macedonibus tradidit, in Euclidan reiciebat qui rei militaris parum peritus fuisse videtur.

  1. Plutarchus 11.5
  2. Plutarchus V.2.4 ː invito Cleomene testante Phylarcho. Contra Polybius V.37.5.
  3. II.68.3-10.

Plura legere si cupis

recensere