Ethica practica
Ethica practica est investigatio philosophica, ex cosmotheoria morali, certarum rerum provinciae privatae et publicae quae sunt res iudicii moralis. Quae ergo est conatus ad modos philosophicos adhibendos ut honesta actionis ratio in variis condicionum humanarum campis agnoscatur. Ad bioethicam, exempli gratia, pertinet honestus accessus agnitus ad res sicut euthanasia, vel attributio opum rararum valetudinem attingens, vel investigatorius embryonum humanorum usus. Ethica circumiectorum quaestiones sicut publicum delatorum[1] officium, contra eorum fidelitatem conducoribus tractat. Ethica practica est pars philosophia quae magni aestimatur, intra et extra academiam.[2]
Distinguitur ethica practica ab ethica normativa, quae quod homines rectum et falsum credere debent, et a meta-ethica, quae naturam sententiarum moralium, tractat.
Emergens ethicae practicae typologia[3] sex provincias utitur ad organizationes aliasque res sociales emendandas, et in civitate et in mundo:
Accessus hodiernus
recensereMultum ethicae praecticae solum tres rationes tractat:
- Utilitarianismus, ubi utiles variarum rationum eventus aestimantur secundum sumptionem rectam rationem esse rationem cuius exitus sit felicitas maxima. Principalis huius rationis progressus ab Ieremia Bentham et Ioanne Stuart Mill excogitatus est, qui inter facta et regulas moralitatis distinxerunt. Recentiores philosophi rationem aliquantum ordinaverunt, insignissime Henricus Sidgwick, qui notionem rationis vel consilium in moralitate introduxit, et Petrus Singer, qui notionem praeferentiae in mores decernendos inseruit.
- Ethica deontologica, notiones in regulis conditae; hoc est, quod necessarium est ut actio recta agatur, consecutiones veras neglegens, a Kantiana Imperativi Categorici notione significata, quae fundamenta fuit rationis ethicae Kantianae in officio conditae. Alia ratio deontologica magni momenti est Lex Naturalis, quae penitus evoluta est a Thoma Aquinate atque ethica Ecclesiae Catholicae Romanae fundamenta manet.
- Ethica virtutis, a notionibus Aristotelis et Confucii deducta.
Unus accessus hodiernus qui dissensionem ut videtur inexsuperabilem inter deontologiam et utilitarianismum superare conatur (cuius discrimen ex sententiis absoluta et relativistica oritur) est ratio in casibus fundata, etiam casuistria appellata. Casuistria ex theoria non oritur: in proximis factis casus realis et non abstracti incipit.
Casuistria, cum theoria ethica utitur, hanc theoriam proprietatem rationis moralis maximi momenti non habet. Casuistae, sicut Albertus Jonsen et Stephanus Toulmin,[4] paradigma traditionale ethicae practicae provocant. Contra incipium rationale ad praecipuum casum adhibitum, casuistae in praecipuo casu ipso incipiunt, rogantes quales proprietates ad morales pertinentes (considerationibus rationalibus et utilibus non exceptis) in illo casu considerari debent. Jonsen et Toulmin, consilis ethicae medicae observantes, dicunt consensum in difficillimis casibus moralibus saepe emergere cum participes facta rei exprimunt, potius quam ideologia vel theoria. Ergo, rabbi, presbyter, et agnostica inter se fortasse consentiant, hoc in casu ipso, optimum accessum esse extraordinariam curam medicam retinere, eorum autem ratiocinationibus variantibus. Casibus, non theoriis expressis, homines qui disceptioni morali intersint facultatem consensus augent.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Almond, Brenda. 1996. Applied Ethics. In Dictionary of Philosophy, ed. Thomas Mautner. Penguin
- Chadwick, R. F., ed 1997. Encyclopedia of Applied Ethics. Londinii: Academic Press. ISBN 0122270657.
- Chapouthier, Georges. 2009. Kant et le chimpanzé: Essai sur l'être humain, la morale et l'art. Lutetiae: Belin.
- Cohen, Andrew I. 2005. Contemporary Debates in Applied Ethics. Wiley-Blackwell. ISBN 9781405115483.
- Frey, R. G. 2004. A Companion to Applied Ethics. Blackwell. ISBN 1405133457.
- Gessmann, Martin, ed. 2009. Philosophisches Wörterbuch. Ed. 23a. Stutgartiae: Kröner.
- Grübler, Gerd. 2011. Angewandte Ethik. In Philosophie, ed. Breitenstein et Rohbeck. Stutgartiae et Vimariae: Metzler.
- Kant, Immanuel. 1788 Kritik der praktischen Vernunft.
- Höffe, Otfried. 2008. Lexikon der Ethik. Ed. 7a. Monaci: Beck. ISBN 9783406568107.
- LaFollette, Hugh. 2002. Ethics in Practice. Ed. 2a. Blackwell Publishing. ISBN 0631228349.
- Porter, R. 2006. The Health Ethics Typology: Six Domains to Improve Care. Socratic Publishing. ISBN 0978669908.
- Singer, Peter. 1986. Applied Ethics. Oxford University Press. ISBN 0198750676.
- Singer, Peter. 1993. Practical Ethics. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 052143971X.
- Vilmer, Jean-Baptiste Jeangène. 2008. L’Éthique animale. Coll. Éthique et philosophie morale. Presses universitaires de France.
Nexus externi
recensere- Business Ethics Quarterly, secure.pdcnet.org
- Business and Professional Ethics, secure.pdcnet.org
- Environmental Ethics, secure.pdcnet.org
- Ethics. www.journals.uchicago.edu (ex 1890)
- International Journal of Applied Philosophy, secure.pdcnet.org
- International Journal of Philosophical Practice, www.aspcp.org
- The Journal of Ethics,[nexus deficit] www.kluweronline.com
- Journal of Applied Philosophy, www.blackwellpublishing.com
- Journal of Business Ethics, www.springer.com
- Journal of Business Ethics Education, secure.pdcnet.org
- Professional Ethics, secure.pdcnet.org
- Teaching Ethics, secure.pdcnet.org
- Markkula Center for Applied Ethics at Santa Clara University, www.scu.edu
- W. Maurice Young Centre for Applied Ethics at the University of British Columbia, www.ethics.ubc.ca
- Young, Chris. "How to teach an introduction to applied ethics," www.chrisyoung.net