Stephanus Toulmin, 19222009, vulgo ac plene Stephen Edelston Toulmin, fuit philosophus Americanus ex Anglia oriundus, qui potentissime in philosophiam scientiaem, metaphilosophiam et ratiocinationem moralem inquisivit, novamque rationem excogitavit, qua virtutes argumentorum diiudicare posset.

Wikidata Stephanus Toulmin
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Martii 1922; Londinium
Obitus: 4 Decembris 2009; Angelopolis
Patria: Britanniarum Regnum

Toulmin Londini die 25 Martii anno 1922 natus est.

Anno 1942 graduatus est in mathematica apud Collegium Regale Cantabrigiae, ubi etiam conloquiis apostolorum Cantabrigiensium interfuit. Post bellum ad studia philosophiae se contulit, et gradum philosophiae doctoris cepit anno 1948. Dissertatio eius, An Examination of the Place of Reason in Ethics, anno 1951 e prelo prodiit. Praeceptis Ludovici Wittgenstein adeo se implicavit, ut hunc novo intellectu consequi vellet: diluxerat enim ei, cum Tractatum in culturae et historiae contextu, in quo creatus erat, perscrutaretur, Wittgensteinium non epistemologiam sed linguae ad mundum relationem tractare.[1]

In variis universitatibus docuit, sicut ab anno 1949 ad 1954 phiosophiam scientiae in Universitate Oxoniensi, quorum annorum emolumentum, liber The Philosophy of Science: an Introduction, anno 1953 divulgatum est. Et anno 1958, cum in Universitate Ledesiensi munere professoris fungebatur, librum potentissimum divulgavit, scilicet The Uses of Argument, quo magnopere innotuit, licet primum a collegis despicatui duceretur.

Anno 1965 Toulmin in Civitatibus Foederatis consedit, ibique varia officia administravit. Anno 1972, cum in Universitate Californiensi Sanctae Crucis versabatur, in medium prodidit librum Human Understanding: The Collective Use and Evolution of Concepts, in quo mutationem conceptualem ex processu evolutionario fieri contendit. Anno proximo una cum Allan Janik librum Wittgenstein's Vienna edidit, quo libro auctores cogitandi et ratiocinandi modum historia et cultura contexi vehementer proponunt.

Ab anno 1975 ad 1978 Toulmin operi Commissionis nationalis hominibus ab experimentis biomedicis protegendis (National Commission for the Protection of Human Subjects of Biomedical and Behavioral Research) interfuit, et naturam quandam peculiarem consiliorum a Commissione captorum animadvertit: nam consilia satis communi consensu capta intellexit non a communibus absolutisque principiis moralibus ducta esse, sed potius in praesenti quoque casu posita. Una cum Alberto R. Jonsen, qui idem senserat, librum conscripsit The Abuse of Casuistry: A History of Moral Reasoning (1988), qui casuisticae moderatae usum defendit, abusum tollit. Anno 1990, cum in Caurina universitate (Northwestern University) munere professoris fungebatur, in medium protulit librum Cosmopolis: The Hidden Agenda of Modernity, quo mores debilitatos scientiae modernae reprehendit.

Angelopoli die 4 Decembris anno 2009 defectu cordis mortem obiit.

De philosophia

recensere

Toulmin rationem prospectumque historicum temporalem localemque primo loco posuit. Si enim quaestiones ethicae et scientiaae comprehendere volumus, unde consurgant, sciscitari debemus. Qui tenor philosophiae Toulminianae ab initio semperque perstitit. Etiam modum intellegendi apud homines additis temporibus mutabilem esse demonstravit, neque eum in inmutabile redigere voluit.

De auctoribus Stephani Toulmin

recensere

Toulmin Ludovico Wittgenstein et R. G. Collingwood usus est auctoribus maximis philosophiae suae.

A Wittgensteinio Toulmin ante omnia intellectum pragmaticum significationis accepit, in quo significatio verborum et enuntiatorum esse videtur multiplex et renovabilis relatio quae est inter ludos linguae et formam vitae communitatis eadem lingua loquentium. Hoc modo Toulmin notionem 'rationaitatis' semper tractavit. Nam rationem, quo modo in variis contextibus historicis adhibeatur, describere maluit, potius quam philosophorum analyticorum more excutere idealem vel rectam ratiocinationem. Cum primis enim dissertatione (Toulmin 1950) Wittgensteinium posterioris temporis secutus ethicam explicuisse videtur. Et cum suum programma ad philosophiam scientiae et enarrationem argumenationis admovebat, etiam magis frigere se sensit.[2]

Exeuntibus annis 1950 Collingwood apud Toulmin, quippe quod res historicas magni faceret, valere coepit. A Collingwoodio enim didicit notionem 'praesuppositionum conceptualium' (conceptual presuppositions) ad temporum decursum configurabilium, quae quam plurimum, qualem intellegamus mundum esse, determinant. Nisi enim de certis fundamentalibus conceptibus consentire potuerimus, deficiet ratio, quae scilicet poscit, ut conloquio argumentum quoddam communicetur. Qui quidem conceptus fundamentales inventionibus ingeniosissimis perquam commutati sunt, qui processus non nisi per historiam probari poterit. In scientia autem — vel de consueta philosophia scientiae (Carnap, Hempel, etc.), vel de eius critica "publica" Popperiana agebatur — conceptus, quibus propositiones enuntiabantur, praefiniti esse credebantur.[3] Cum enim apud Carolum Popper de probabilitate conceptuum ageretur, Toulmin de aptabilitate conceptuum curabat. Nam in theoriis scientificis explanationibusque multae diversaeque imagines mundi usurpari solent, quae tantummodo ex tempore in systemata deductiva et axiomatica utiliter redigi possunt.[4] Itaque Toulmin usus scientiarum (nec non ceteros contextus sociales) magnopere ad intellectum conceptuum et argumentum theoriarum scientificarum conferre credidit.

De relativismo et relativitate

recensere

Ineuntibus annis 1970 Toulmin ad epistemologiam et sociologiam cognitivam se contulit, nam de intellectu humano opus tripertitum conscribere in animo habebat. Sed primam tantum partem, The Common Use and Evolution of Concepts, huius operis magnifici (et magni spei) Human Understanding, anno 1972 in medium protulit. Non iam hic de scientia agebat, sed de coeptis intellectualibus (intellectual enterprises) curabat, quorum exsecutio multas variasque vias et rationes (rational procedures) ex vita cotidiana erutas posceret. Scientiam autem et varias disciplinas scientificas dixit exempla praebere bonarum exsecutionum, quamquam omnia coepta non exhaurirent. Hoc in opere auctoritas Collingwoodiana plurimum valet.[5] Relativitas manifesta morum et cosmotheoriarum quomodo a conclusionibus relativisticis distinguatur, quaestio magna est.[6] Mutationes conceptuales quomodo, aliter quam invocatis inmutabilibus absolutis formalibus principiis rationalitatis, argumentis rationalibus defendi possint? Toulmin, quippe quod hoc, ut intellectum humanum comprehenderet, susceperit, duas opposuit notiones contrarias, scilicet notionem relativisticam Collingwoodii et notionem absolutisticam Gottlobi Frege.

Frege aprioristicas normativasque leges cogitationis (Denkgesetze), sicut principium exclusi tertii, ab empiricis et psychologicis cogitandi legibus distinxit.[7] Cum distinctio Fregeana communi consensu adprobata esset, leges cogitationis inmutabiles historiaque carentes in locum mensurae rationalitatis sublatae sunt. Siquidem systema logicae ideale sit, rationis usus temporalis ad iudicandam rationalitatem nihil conferre videtur, namque hic mutationes conceptuales nihil nisi vires naturae et res empiricae historicaeque sint.[8]

Apud Collingwood autem conceptus linguae corpus praesuppositionum faciunt. Cui corpori hierarchico subiacere docet praesuppositiones absolutas (absolute presuppositions), in quibus omnes conceptus positi sunt intercedentibus praesuppositionibus relativis. Exempli gratia, notio opticae dispersionis in conceptu 'longitudinis undae' posita est intercedentibus relativis praesuppositionibus. Longitudo undae invicem conceptum 'radii lucis' poscit. Collingwood variis distinctisque praesuppositionibus absolutis aetatem vel "epocham" historicam ab alteris distinguit. Negat autem Toulmin fieri posse, ut apud Collingwood variae praesuppositiones absolutae inter se rationaliter comparari possint. Necesse est enim, ut haec comparatio in aliquo conceptu etiam magis fundamentali posita sit, ex quo consequi videtur, ut absolutae illae praesuppositiones re vera relativae sint. Itaque unius systematis conceptualis in aliud mutationes non ratione sed causis historicis defendi possint.[9]

Relativitas Collingwoodiana Stephano Toulmin magis placuisse videtur quam absolutismus Fregeanus. Sed ne Collingwood quidem omnino satisfecit. Cum enim praesuppositiones apud Collingwood absolutae sint sibique sufficiant, Toulmin arduum inpeditumque esse putat mutationes conceptuales argumentis rationalibus confirmare.[10] Quodsi rationalitati ab initio natura quam maxime systematica (systematicitas logica vel formalis) negata erit, secundum Toulmin nihil obstabit, quominus, evitato nihilismo, relativitas rationalitatis adprobari possit. In communibus praesumptis 'absolutis' ad argumentationem rationalem requisitis non distinguuntur "epochae" successivae, ut voluit Collingwood, sed disciplinae scientificae coaequales. Disciplinis enim sua cuique norma et ratio sunt, non una vel communis ratio sed tamquam familia rationum. Praeterea omnis disciplina una cum aliis disciplinis persistit et mutatur, nam conceptus qui disciplinam constituunt paulatim ad usus communitatis adcommodantur, suumque valorem ex vitae consuetudinibus communitatis excipiunt, quamquam rationalitatem mutationum conceptualium a vitae consuetudinibus duci non posse constat.

Scientia et phronesis

recensere

Human Understanding: The Collective Use and Evolution of Concepts librum Toulmin ab initio primam partem trilogiae esse voluit. Ceteras partes perficiendas aut edendas omisit, quamquam in colloquio percontativo se dixit secundam partem operis iam ineuntibus annis 1980 conscripsisse sed quae agere instituerat omisisse, quod non iam satis ad praesentia pertineret.[11] Toulmin opere suo systematicitatem logicam et formalem vehementer vituperavit. Quam "cultum systematicitatis" iam a geometria antiqua et Platone originem traxisse dixit. Dictum Alfredi Whitehead per ironiam invertens dixit rationalitate in systematicitatem logicam redacta effici, ut philosophia nihil nisi series sit adnotationum ad opera Platonis factorum.[12] Perfecta et universalis forma geometrica a Platone tradita locum optimae normae obtinet in omnibus partibus scientiae humanae — vel de natura (physica, biologia) vel civitate homineque (populo, re publica, moribus, pulchritudine, etc) agitur — potius quam usus realis et consuetudo quae cum theoria inperfecte congruat. Nam theoria idealis et integra ex his partibus scientiae aedificata essentiam rerum patefecere videtur.

Quamquam philosophia Occidentalis magnopere in cultu systematicitatis posita est, sunt qui huic adversentur dogmati. Aristoteles, etsi placita a Platone tradita pro sua parte coleret, certum et necessarium quaerere noluit in talibus partibus scientiae, ubi inprobabiles sint inventu. Quamquam de veritates in homine naturaque inveniendi potestate Platoni consensit, credebat etiam facultatem hominis consilia capiendi καθῆκον (id est: pro tempore et pro re) praeferendam esse potestati formaliter ratiocinandi. Quamquam scientiam theoreticam in physica et logica inpetrari posse putabat, tamen praesertim ethicam, artem rhetoricam remque politicam ad sapientiam practicam vel phronesin pertinere existimabat: quas vitiosum sit scientiarum universalium loco numerare.[13]

Quae notiones rationalitatis — formalistica a Platone tradita, phronetica ab Aristotele tradita — in philosophia occidentali usque ad saeculum XVII conserte processerunt. Nam eo quidem saeculo (secundum Toulmin) phronesis formali cessit theoriae, quae deinde mensura et exemplar scientiae et rationis facta est. Phroneticis autem scientiis vel artibus humanioribus locus secundarius datus est. Saeculo XX increbruit consuetudo dividendi doctrinas in scientias 'obiectivas' explanatoriasque et in scientias hermeneuticas vel ad interpretationem intellegentem (Verstehen) contendentes.[14]

  1. Janik & Toulmin 1972.
  2. Toulmin 1953, 1958; 1977: 161; Leary 1987.
  3. Toulmin 1977: 147.
  4. Toulmin 1977: 145.
  5. Vehkavaara 1997: 43.
  6. Toulmin 1972: 27.
  7. Frege 1903: xv.
  8. Toulmin 1972: 52-62.
  9. Toulmin 1972: 69-76; Vehkavaara 1997: 44.
  10. Toulmin 1972: 76-79.
  11. Vehkavaara 1997: 45.
  12. Toulmin 1972: vii.
  13. Toulmin 1990: 76, 83, 190.
  14. Dilthey 1927; Gadamer 1960.

Bibliographia

recensere
  • Dilthey, Wilhelm (1927)Gesammelte Schriften, VII: Der Aufbau der geschichtlichen Welt in den Geisteswissenschaften, ed. Bernhard Groethuysen. Vandenhoeck & Ruprecht.
  • Gadamer, Hans-Georg (1960) Wahrheit und Methode. Grundzüge einer philosophischen Hermeneutik. J.C.B. Mohr (Paul Siebeck).
  • Janik, Allan & Toulmin, Stephen (1972) Wittgenstein’s Vienna.
  • Jonsen, Albert R. & Toulmin, Stephen (1988) The Abuse of Casuistry: A History of Moral Reasoning. University of California Press.
  • Leary, David E. (1987) Toulmin, Stephen E. Thinkers of the Twentieth Century, ed. Roland Turner, 774-776. St. James Press.
  • Toulmin, Stephen (1950) An Examination of the Place of Reason in Ethics. Cambridge University Press.
  • —————— (1953) The Philosophy of Science: An Introduction. Hutchinson.
  • —————— (1958) The Uses of Argument. Cambridge University Press.
  • —————— (1961) Foresight and Understanding: An Enquiry into the Aims of Science. Indiana University Press.
  • —————— (1972) Human Understanding, vol. 1: The Collective Use and Evolution of Concepts. Clarendon Press.
  • —————— (1977) From Form to Function: Philosophy and History of Science in the 1950s and Now. Daedalus 106 (3): 143-162.
  • —————— (1982) The Construal of Reality: Criticism in Modern and Postmodern Science. Critical Inquiry 9: 93-111.
  • —————— (1990) Cosmopolis: The Hidden Agenda of Modernity. Free Press.
  • Vehkavaara, Tommi (1997) Loogisen systemaattisuuden kritiikki. Sympaattinen johdatus Stephen Toulminin filosofiaan. [Critica systematicitatis logicae. Introductio placida philosophiae Stephani Toulmin'] niin & näin 4 (4): 42-47.
  • Wittgenstein, Ludwig (1921/1979) Tractatus logico-philosophicus : logisch-philosophische Abhandlung. 14 Auflage. Suhrkamp.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Toulmin spectant. (hic nexus fractus videtur)
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •