Ethel Groffier (nata Bruxellis in communi Etterbeek die 13 Ianuarii 1935) est iuris perita, scriptrix, et Canadensis sententiarum historica, cui maximae curae est tam reformatio quam melioratio rerum iuridicarum et institutorum.

Ethel Groffier domi.

Ethel Groffier ius in Universitate Libera Bruxellensi primum didicit. Anno autem 1961 munus adepta est apud Organisation internationale des employeurs,[1] organizationem inter gentes, Genavae in Helvetia sitam. Varias tunc inquisitiones de iure laborandi fecit, et particeps sessionum Organizationis Internationalis Laboris fuit.

Anno 1967, in Canadam migravit, ubi doctoratum apud Universitatem McGillensem anno 1972 adepta est. Anno 1974, fuit prima femina quae in ordine iuris civilis Universitatis McGillensis docuit.

Anno 1995, eam duxit in matrimonium Raymundus Klibansky philosophus (1905–2005). Etiam fuit profestrix invitata apud universitates Montis Regalis, Sherbrookianam, et Monctonensem.

Iam rude donata facta est inquisitrix in instituto Paul-André Crépeau apud Universitatem McGill, quod de iure privato comparato tractat. Collaborat cum sectione librorum pretiosorum, ubi collectionem librorum Klibanskianam augere conatur. Pro ea, cultus mentis et eruditionem magni momenti esse debet in educatione et vita studentium.

De iure reformando

recensere

Fuit anno 1967 Montis Reali indagatrix de codice civili reficiendo. Anno 1980, edidit Précis de droit international privé québécois[2] ad usum studentium universitatum McGillensis et Sherbrookianae.

De vocabulario iuridico

recensere

Maxime cordi fuit ei usus linguae iuridicae et peculiare scientiae iuridicae vocabularium, quod perutile ad transferendum et bene intelligendum sensum legis communis in Canada erat.

De historia idearum

recensere

Incepit anno 2005 novas indagationes et studia de historia idearum, praecipue saeculi duodevicensimi. Ita primum de operibus comitis de Guibert, cuius opera denuo in lucem prodiit, librum scripsit.[3] Ex eius notionibus novis apparet patrioticam virtutem non iam regi, sed nationi, dicatam esse. Postea edidit librum de Iacobo Peuchet (1758–1830).[4] Cogitationes Ethelis Groffier de iure reformando exprimuntur in eius libro cui titulus Criez et qu'on crie! Voltaire et la justice pénale edito anno 2001. Anno 2018, de James Forbes habuit acroasin.

De mutatione scoporum universitatum

recensere

Anno 2014, videns mutationes scoporum universitatum, edidit Réflexions sur l'université: Le Devoir de vigilance.[5] Quo in libro monet quod sit cavendum ne universitates fiant instituta submissa potentiae mercatorum et dirigentibus rerum oeconomicarum et politicarum qui universitates transformare cupiunt in scholas quarum discipuli fiant homines sine eruditione et sine mentibus criticis solum servi submissi necessitatibus rerum oeconomicarum, sine ulla libertate mentis, ut lente, pedetemptim et gradatim fit.

Ethel Groffier est filia Ioannis Groffier, scriptoris et poetae Belgae. Uxor fuit Raymundi Klibansky philosophi.

  1. "Une voix forte et équilibrée pour l'entreprise" apud International Organisation of Employers.
  2. Ethel Groffier, Précis de droit international privé québécois (Cowansville: éditions Yvon Blais, 1980, ISBN 978-2-920013-02-5).
  3. Ethel Groffier, Le stratège des Lumières, Le comte de Guibert, 1743–1790 (Lutetiae: Honoré Champion, 2005).
  4. Ethel Groffier, Un encyclopédiste réformateur: Jacques Peuchet (Quebeci: Les Presses de l'Université Laval, 2009).
  5. Ethel Groffier-Klibansky, Réflexions sur l'université: Le devoir de vigilance (Quebeci: Presses de l'Université Laval, 2014, ISBN 978-2-7637-2499-7).