Erynnis juvenalis (Anglice Juvenal's duskywing) est papilio familiae Hesperiidarum, in orientali America Septentrionali endemicus, in silvis Quercuum a Manitoba meridiana ad Quebecum et Novam Scotiam meridianas ad meridiem ad Texiam et Floridam saepe inventus.


Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Hesperiidae 
Genus : Erynnis 
Species : E. juvenalis 
Erynnis juvenalis 
(Fabricius, 1793)  
Conspectus in latus inferius

Descriptio

recensere

Hic papilio est plurimis Erynnibus orientalibus maior: latitudo alarum est 30 ad 37 mm. Vere a Maio ad Iunium est una generatio in oriente, sed sunt binae generationes vere et aestate in meridio-occidente. Maribus feminisque sunt binae ad quaternae maculae albae in ala anteriore. Feminis sunt griseores alae anteriores, quae audactius notantur. Ambobus sexibus sunt binae maculae prope superiores lateris ventralis alarum posteriorum margines—quae sunt speciei diagnosticae.[1][2]

Larvae plantis generis Quercus vescuntur.

Species simillimae

recensere
  1. Jim P. Brock et K. Kaufman, Field Guide to Butterflies of North America (Novi Eboraci: Houghton Mifflin Co., 2003).
  2. De specie apud situmcbif.gc.ca (Butterflies of Canada).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Erynnem Juvenalis spectant.
 
Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!