Elliott Cook Carter, Jr.

(Redirectum de Elliott Carter)

Elliott Cook Carter, Jr. (natus 11 Decembris 1908, mortuus 5 Novembris 2012), est Americanus musicae compositor Neo-Eboracensis. Post tempus neoclassicismi, musicam tonalitate rhythmoque insigniter multiplicem excogitavit. Eius compositiones, quae in toto orbe terrarum cantae sunt, musicam cameratam et musicam pro orchestra, instrumento uno, et voce amplectuntur.

Wikidata Elliott Cook Carter, Jr.
Res apud Vicidata repertae:
Elliott Cook Carter, Jr.: imago
Elliott Cook Carter, Jr.: imago
Nativitas: 11 Decembris 1908; Manhata
Obitus: 5 Novembris 2012; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae

Memoria

Sepultura: Green-Wood Cemetery

Vita recensere

Carter natus est Novi Eboraci in urbe die 11 Decembris 1908, filius Elliott Carter, Sr., negotiatoris divitis, et Florentiae Chambers. Iuvenis musicae attentus, ab Carolo Ives compositore incluto (qui patri fidem de damno resarciendo interpositam vendebat) excitatus est. Quamqum apud Collegium Harvardianum in Linguam Anglicam praecipue incubuit, musicae quoque studuit, ibi et apud Scholam Musicam Longy Cantabrigiae. Apud universitatem, acroasibus professorum Gualterius Piston, Gustavus Holst, et aliorum professorum musicae facultatis adfuit. In Harvard Glee Club cecinit.

Gradu A.M. in musica anno 1932 accepto, Lutetiam (sicut multi Americani illius temporis) ivit ut Nadiae Boulanger discipulus fiat. Musicae cum ea studuit annis 19321935, et doctoratum in musica (D. Mus.) apud École Normale Lutetiae anno 1935 accepit. Eodem anno ad Civitates Foederatas redivit, ubi Ballet Caravan direxit.

Ab 1940 ad 1944 ipse musicam, physicam, mathematicam, et Graecam antiquam apud St. John's College Annapoli in Marylandia docuit. Die 6 Iulii 1939, Carter Helenam Frost-Jones duxit, et eis natus est unus filius, David Chambers Carter. Per secundum bellum mundanum, Carter in Office of War Information laboravit. Deinde docuit in Conservatorio Peabody (19461948), Universitate Columbiana, Collegio Reginae (19551956), Universitate Yalensi (19601962), Universitate Cornell (a 1967) et Schola Juilliard (a 1972). Anno 1967 in Americanam Artium Litterarumque Academiam receptus est. Anno 1985 Insigne Artium Nationale atque bis Praemium Pulitzeranum accepit.

Componendi genus et opera recensere

Prima Carter opera potestatem Igor Stravinski, Roy Harris, Aaron Copland, et Pauli Hindemith exhibent.

Anni recentiores recensere

Carter Novum Eboracum habitavit usque ad 2012, anno aetatis 104o. 158 opera scripsit, inter hae nonnulla in ultimis vitae annis.[1]

Index operum (partim) recensere

  • Pocahontas (saltatio) (19381939)
  • The Defense of Corinth (1942)
  • Symphony No. 1 (1942, retractatus 1954)
  • Elegy for Viola and Piano (1943)
  • Holiday Overture (1944, retractatus 1961)
  • Piano Sonata (19451946)
  • The Minotaur (Ballet) (1947)
  • Cello Sonata (1948)
  • Woodwind Quintet (1948)
  • Eight Etudes and a Fantasy pro Wind Quartet (1949)
  • String Quartet No. 1 (1951)
  • Variations for Orchestra (19541955)
  • String Quartet No.2 (1959)
  • Double Concerto pro clavili, harpsichord, {?} et duabus orchestris camerae (19591961)
  • Piano Concerto (1964)
  • Eight Pieces for Four Timpani (1950/1966)
  • Concerto for Orchestra (1969)
  • String Quartet No. 3 (1971)
  • Brass Quintet (1974)
  • Duo for Violin & Piano (1974)
  • A Mirror on Which to Dwell for Soprano and Ensemble (1975)
  • A Symphony of Three Orchestras (1976)
  • Syringa for Mezzo-Soprano, Bass-Baritone, Guitar and Ensemble (1978)
  • Tria Poemata Roberti Frost for Baritone and Ensemble (1942, orchestrata 1980)
  • Night Fantasies for Piano (1980)
  • In Sleep, in Thunder for Tenor and Ensemble (1981)
  • Changes for Guitar (1983)
  • Triple Duo (1983)
  • Penthode (1985)
  • String Quartet No. 4 (1986)
  • Oboe Concerto (19861987)
  • Three Occasions pro Orchestra (19861989)
    1. A Celebration of Some 150x100 Notes
    2. Remembrance
    3. Anniversary
  • Violin Concerto (1989)
  • Quintet for Piano and Winds (1991)
  • Trilogy pro Oboe et Harp (1992)
    1. Bariolage pro Harp
    2. Inner Song pro Oboe
    3. Immer Neu pro Oboe et Harp
  • Of Challenge and of Love pro Soprano and Piano (1994)
  • String Quartet No. 5 (1995)
  • Symphonia: Sum Fluxae Pretium [apud en: Pretiam] Spei [Latinitate Carteriana](19931996)
    1. Partita
    2. Adagio Tenebroso
    3. Allegro Scorrevole
  • Clarinet Concerto (1996)
  • What Next? (opera in actu uno) (1997)
  • Luimen for Ensemble (1997)
  • Quintet for Piano and Strings (1997)
  • Tempo e Tempi for Soprano, Oboe, Clarinet, Violin, and Cello (19981999)
  • Two Diversions for Piano (1999)
  • Four Lauds for Solo Violin (1999, 1984, 2000, 1999)
  • ASKO Concerto (2000)
  • Oboe Quartet (2001)
  • Cello Concerto (2001)
  • Boston Concerto (2002)
  • Dialogues for Piano and Orchestra (2003)
  • Three Illusions for Orchestra (20022004)
    1. Micomicón
    2. Fons Juventatis
    3. More's Utopia
  • Mosaic for Harp and Ensemble (2004)
  • Réflexions for Ensemble (2004)
  • Soundings for Piano and Orchestra (2005)
  • Intermittences for Piano (2005)
  • Catenaires for Piano (2006)
  • In the Distances of Sleep for Voice and Ensemble (2006)
  • Horn Concerto (2007)
  • Interventions for Piano and Orchestra (2007)
  • Clarinet Quintet (2007)
  • Figment III for Double Bass Solo (2007)
  • Figment IV for Viola Solo (2007)
  • Tintinnabulation for percussion sextet (2008)
  • Wind Rose for wind ensamble (2008)
  • Duettino for violin and cello (2008)
  • Flute Concerto (2008)

Discipuli notabiles recensere

Notae recensere

  1. "Composer Elliott Carter dies at 103," Boston Globe, apud BostonGlobe.com

Bibliographia recensere

  • Bernard, Jonathan W., ed. 1997. Elliott Carter: Collected Essays and Lectures, 1937-1995. Rochester Novi Eboraci: University of Rochester Press. ISBN 1-878822-70-5
  • Doering, William T. 1993. Elliott Carter: A Bio-Bibliography. Greenwood Press.

Nexus externi recensere

 

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Acroases recensere

Auditio recensere