Nadia Boulanger
Nadia Boulanger (nata 16 Septembris 1887; mortua 22 Octobris 1979) fuit compositrix, dux orchestrae, organista, paedagogica musicae, et musicae profestrix Francica quae multos compositores notissimos saeculi vicensimi erudivit.
Ab anno fere 1897 musicae studuit apud Conservatorium Parisiense ubi ut profestrix ad ultimum docuit.