Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Electromyographia sive EMG est methodus et examen electrophysiolgicum, quo industria electrica musculi sceletalis primo recipiuntur, deinde computatro colliguntur, postremo interpretantur. Apparatus electrographiae electromyographus nominatur, charta (vel alia forma visibilis) annotationis electromyogramma. Electromyographus per electroda sign electrica potentialibus electricis cellularum musculi (myocytorum) investigati[1]. Signorum receptorum ope electrophysiologus statum valetudinis et bonae et infirmae musculorum investigatorum concludere potest.

Electromyographia. Examinator electrophysiologus ante computatrum pars electromyographi data collecta interpretans.

Iniecto super vel in musculum electrodis potentiales muscularis electrici in quiete, sine musculi tensione, deinde tensione cum minore, tum maximo examinantur.

EMG in morbos neuromusculares dignoscendis momentum magnum habet.

Quamquam rarius, investigatio haec anticoagulantibus consumptis nonnumquam non commendatur, periculi profluvii sanguinis causa[2].

Contextus physiologicusRecensere

Physiologia musculiRecensere

  Commentatio principalis: Musculus

Musculus compingitur de numerosis myocytis, cellulis muscularis. Stimulatus per signum chemicum neurotransmissorem acetylcholini potentiales electrici trans membranas myocytorum cellulares mutant; Immediate intra myocytis filamenta ex actino et myosino composita invicem movent, sub haec totus musculus contrahit: contractio muscularis oritur. Iam in quiete textus muscularis electrice mute non est, et de consuetudine parva actio observatur. Nimirum incrementum cum contractione collegitur.

Cursus examinationisRecensere

Initio locus investigationis alcoholo purgatur. Iniecto in musculum electrodis potentiales muscularis electrici colligantur. Interpretantur responsa potentiales electrici

  • electrodo in musculum iniectante, electrodum in textu restat
  • in quiete, sine musculi tensione,
  • sub tensionem muscularem minorem voluntariam,
  • sub tensionem muscularem maximam voluntariam.
  • postremo electrodum retrahitur.

Examinator electrophysiologus signa electrica simul per monitorium videt et per megaphono audit. Peritus iam aure quosdam morbos cognoscat, quamquam diagnosis electrophysiologica imprimis analysi computatrali muscularis unitatum actionum potentialis (MUAP) mensorum positum est[3].

Mala et morbi neuromusculares EMG aestimandaRecensere

Tabula malorum morborumque neuromuscularium, qui aestimari possunt, ampla est. EMG auxilium in morbos et musculi et iunctionis neuromuscularis et nervi musculi et mali plexuum nervosorum et mali neuronorum motoricorum dignoscendi affere queat.

NotaeRecensere

  1. US National Library of Medicine cum definitione electromyographiae (Anglice)
  2. Butler M. L., Dewan R. W. (Nov 1984). "Subcutaneous hemorrhage in a patient receiving anticoagulant therapy: an unusual EMG complication". Archives of physical medicine and rehabilitation 65 (11): 733-4 
  3. Raez M. B., Hussain M. S., Mohd-Yasin F. (2006). "Techniques of EMG signal analysis: detection, processing, classification and applications". Biological procedures online 8: 11-35 
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!