Eduardus vulgo Eduard Rosenthal (natus die 6 Septembris 1853 Herbipoli, mortuus die 25 Iunii 1926 Ienae) iuris consultus, historicus et vir politicus Germanicus fuit.

Via pro Eduardo Rosenthal nuncupata, Vimariae

Filius negotiatoris et societatum cooperativarum fautor annis inter 1872 et 1876 oeconomiae politicae et iurisprudentiae ad Almam matrem Herbipolensem studuit. Ricardo Schröder docente historia iurium legumque inflammatus est. Postquam Heidelbergae et Berolini semestros degit examen referendarii iniit et in Bavaria anno 1879 alterum examen publicum felici eventu subiit. Anno 1878 thesim historicam scripserat cui titulus Zur Geschichte des Eigenthums in der Stadt Würzburg ubi unio inter oeconomiam atque artem iuridicam clarissime ante oculos ponebatur. Anno 1880 habilitationem Ienensem perfecit apud professorem Georgium Meyer in iure canonico atque iure publico Germanico comparandis quoad adulterium, Die Rechtsfolgen des Ehebruchs nach kanonischem und deutschem Recht.

Ienae anno 1896 creatus est professor ordinarius in rebus historiam iuridicam et ius publicum spectantibus. Neque iste vir artem politicam neglexit pro Factione liberali nationali (Nationalliberalen Partei) et pro Societate exercitorum Ienensium (Jenaer Gewerbeverein) operam dans. Ex anno 1909 Universitatis Ienensis vices egit inter liberales in parlamento Ducatus Saxoniae-Vimarii-Eisenach. Rebus novis actis membrum factionis DDP in curia Civitis liberae Saxoniae-Vimarii erat et anno 1919 conventibus de Thuringia creanda particeps erat. Denique Terrarum Thuringiensium liga a Ricardo Rosenthal petivit ut formae civitatis chartam pro Germania republicana ellaboraret. Rem tam bene implevit, ut proposita paucissimis mutationibus factis anno 1920 a Parlamento Thuringiensi approbata sunt. Ipse autem in parlamento citato usque annum 1925 senator fuit.

Gravitudo

recensere

Liber Geschichte des Gerichtswesens und der Verwaltungsorganisation Baierns (tomis in duobus, 1889–1906) opus eius magnum fuit, quod res usque annum 1745 observans et nostris diebus fundamento historico Bavarico est. Cum Austriae officia Ferdinando I imperatore exploraret verisimiliter initia scientifica historiis administrativis indagandis posuit. Secundum Ricardum Rosenthal Austriaci officia ad instar grapheorum Franciae, Bataviae, Burgundiae creaverant. Tales receptiones in historia Europaea administrativa generatim magis observandas esse statuit. In Germania iurista et historicus Adolphus Stölzel opinionem eius de principio iudiciorum doctorum acriter impugnabat; Rosenthal enim ostenderat partes ab iuristis sapientibus actas diutius fuisse. Amicitia Ernesti Abbe efficibat, ut interesset iurium operariorum quoque. Rosenthal statutum Operis fundati Zeiß scripsit et anno 1908 pactionem salariorum novam proposuit. Inter discipulos maioris momenti quoad iura opificum confirmanda numerabatur Ioannes Carolus Nipperdey. Rosenthal etiam in iuribus regiis communibus multa detegebat: anno 1911 terminum gubernium regium excogitavit conglobationis pestem in constitutione Imperii Germanici criticans. Ei persuasum erat ius publicum historiae constitutivae intellectu melius cerni posse.

Anno 1920 Ienae civis honorarius nominatus est et anno 1923 doctor honoris caussa. Vimariae via pro Rosenthal nominata est. Anno 1885 Claram Elstätter in matrimonium duxit, quae anno 1941 mortem sibi conscivit. Filius eius Kurt (* 1887) anno 1914 in proelio cecidit. Eius villa Ienensis hodie et exploratoribus et scribis patet.

Opera selecta

recensere
  • Zur Geschichte des Eigenthums in der Stadt Wirzburg. Ein Beitrag zur Geschichte des Eigenthums in den deutschen Städten. Stuber, Herbipoli 1878 (dissertatio; interretialiter).
  • Die Rechtsfolgen des Ehebruchs nach kanonischem und deutschem Recht. Thein, Herbipoli 1880 (Habilitationsschrift; interretialiter).
  • Beiträge zur deutschen Stadtrechtsgeschichte. Fasculi 1+2, Stuber, Herbipoli 1883 (interretialiter).
  • Die Behördenorganisation Kaiser Ferdinands I. Gerold, Vindobonae 1887.
  • Geschichte des Gerichtswesens und der Verwaltungsorganisation Baierns. Volumina duo. Stuber, Herbipoli 1889/1906 (interretialiter).
  • Internationales Eisenbahn-Frachtrecht. Fischer, Ienae 1894.
  • Die Reichsregierung. Eine staatsrechtliche und politische Studie. Fischer, Ienae 1911.

Bibliographia

recensere
  • Dietmar Ebert: Eduard Rosenthal. Ein Charakterporträt. edition Azur, Dresdae 2018, ISBN 978-3-942375-35-1.
  • Festschrift für Eduard Rosenthal zum siebzigsten Geburtstag. Ienae 1923.
  • Jena Wohnen (Hg.): Villa Rosenthal. Geschichte und Vermächtnis einer jüdischen Familie, Ienae: Vopelius 2018, ISBN 978-3-947303-16-8.

Nexus externi

recensere