Eduardus Cudbertus Bairstow (natus Huddersfield in vico 22 Augusti 1874; mortuus Eboraci 1 Maii 1946) fuit organista et compositor musicae ecclesiasticae Anglicanae.

Wikidata Eduardus Bairstow
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 22 Augusti 1874; Huddersfield
Obitus: 1 Maii 1946; Eboracum
Patria: Britanniarum Regnum

Arti organi canendi studuit, docente Ioanne Farmer apud Collegium Balliolense Oxoniae, et post tirocinium in Abbatia Visimonasteriensi sub Friderico Bridge, studuit musicae theoriae apud Universitatem Dunelmensem, ubi ad gradum Baccalaurei Musicae anno 1894 pervenit.

Ab 1913 usque ad mortem fuit organista Monasterii Eboracensis et anno 1932 in ordinem equestrem receptus est. Notus ob brevitatem et inurbanitatem moris non semper alios devinciebat. Cum quaesitus sit an vellet exemplum sequi praecessoris eius Tertii Noble emigrando ad Civitates Foederatas, respondit se potius ad diabolum iturum. Amicus eius optimus fuit quidam Doctor Moody, organista Cathedralis Rhypensis.

Opera notissima sunt antiphonae liturgicae, inter quas "Blessed City heavenly Salem" et "Let all mortal flesh keep silence" celeberrimae sunt, et digestiones musicae Missae Anglicanae et Canticorum Vesperarum (scilicet Magnificat et Nunc Dimittis).

Nexus externi

recensere
  • Francis Jackson, "Bairstow, Sir Edward C(uthbert)" in Grove Music Online Situs venalis