Tertius Noble
Thomas Tertius Noble (natus 9 Maii 1867 – mortuus 4 Maii 1953) fuit organista et compositor Anglicus, qui magnam vitae suae partem in Civitatibus Foederatis degit.
Obitus: 4 Maii 1953;
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum
Vita
recenserePostquam studium apud Collegium Regale Musicae, Londinii secutus est, organista et magister choristarum apud Cathedralem Eliensem fuit ab 1892 usque ad 1898, dein abhinc usque ad 1913 apud Monasterium Eboracensem inter quo tempore etiam Orchestram Symphonicam Eboracensem direxit et cantus orchestrales pro ea composuit. Ab vetere Eboraco discedit ut officium proximum ad Novum Eboracum acciperet, ubi organista Ecclesiae Sancti Thomae et rector scholae eius creatus est.
Opera
recensereQuamvis Noble musicam cameralem et symphonicam composuit, hodie notus est propter musicam liturgicam pro Ecclesia Anglicana scriptam, praecipue officia vesperalia in La minore et Si minore, et antiphonam "Souls of the Righteous".
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Tertius Noble spectant. |