Ecclesia parochialis Salafeldensis

Ecclesia Sanctorum Ioannis Baptistae et Ioannis Evangelistae (Theodisce: Dekanatspfarrkirche Saalfelden) Salafeldae[1] (Provinciae Salisburgensis) fanum principale est Decanatus Salafeldensis Archidioecesis Salisburgensis. De paroeciae Salafeldensis multa historica scripsit e.g. Arthurus Schwaiger.

Apsis cum crucifixo Adlhardt
Templi visio extrinsecus
Organum tubulatum et statuae SS Ruperti et Virgilii

Paroeciae historia

recensere

Salafelda archiepiscopatus paroecia vetustissima habetur. Mentio prima loci anno 788 fuit, ecclesiae ipsius autem anno 1000 demum. Dietmar, nobilis quidam localis, territoria permutans ab archiepiscopo ecclesiam apud Palmberg (haud procul ab Ampfing in Bavaria Superiori) sitam recepturus. In archaeologicis excavationibus anni 1999, quando restaurationes maximae parabantur, traditionem hanc correctam esse firmatum est. Nam in templi solo muri valde solidi turris cuiusdam mediaevalis media in ecclesia sitae reperti sunt.

Anno 1188 sacerdotis (plebani) mentio fit. Annis inter 1299 et 1642 Salafelda sub iurisdictione episcopatus Chiemensis fuit. Reditus parochiae pecuniarii ad ecclesiasticos Chiemenses destinati erant. Istorum fuit parochos Salafeldenses declarare, quae proposita deinceps archiepiscopo Salisburgensi confirmanda erant. Notissimus autem Chiemensis in otio Salafeldae degens fuit summus theologus et episcopus Bertoldus Pürstinger. Qui homo in novo domicilio infirmos curari et valetudinarium institui iussit.

Descriptio fani

recensere

Excavationes constructionum Gothicarum saeculo XIV erectarum testimonium perhibent. Quae saeculo XV exeunte amplificatae est. Tunc crypta quoque facta est. 54,4 metrorum longitudinis maxima est inter omnes cryptas Circuli Zell am See (Bisontium). Saeculi XIV insuper sunt capellae et altaria. Saepta aedificii recenti adstructi in meridio et in septentrione transrupta sunt, ut omnia cum atrio centrali unificaretur.

Annis 1473, 1485 et 1491 ecclesia gaudebat de multis missis mandatis a dynastiis Ramseiden et Hunt-Dorfheim necnon ab divitibus burgensibus.

Sedes decanatus

recensere

Anno 1614 in delubro inveniebantur altaria XII; annos quattuor post Salafelda declarata est decanatus sedes pro Bisontio omni. Attamen postea decanatus Taxenbach et Stuhlfelden recedebant ab iurisdictione Salafeldensi. Emancipatio e Chiemensibus anno 1642 venit et superiores novi in Seminario pastorali Salisburgensi sedebant.

Anno 1734 fulmina incendium provocaverunt in ecclesia et in vicinitate. Deinde fanum secundum stilum Barocum reconstructum est cum turri in forma cepae, lanterna et picturis muralibus Christophori Antonii Mayr Tirolensis. Anno 1811 oppidum totum arsit ecclesia parochiali et Ecclesia Spiritus Sancti non salvis. Quando volebant rudera ex ecclesiae interioribus removere, navis centralis omnino corruit. Chorus autem intactus mansit. Anno 1813 architecti navem centralem abdiderunt, columnas fulcientes addiderunt, arcum pelveum creaverunt. Turris tegmento formam tentorii dederunt.

Bis nova

recensere

Annis inter 1858 et 1861 ecclesia omnis in genus Neoromanicum mutata est; ichnographias pro hoc fecerat Monacensis architectus Georgius Schneider.

Ex anno 1956 interiora denuo profunde commutata sunt: barbarum in modum quasi cunctae res Neoromanicae destructae sunt. Servabantur tantummodo: Via Crucis, imago Sancti Ioannis Baptistae a Sebastiano Stief picta (nostris autem diebus in meridie navis lateralis est), fons baptismalis, statuae amborum patronorum a Iosepho Haid anno 1833 confectae necnon statuae SS Ruperti et Virgilii (dioecesis patronorum) quas anno 1859 Baptista Scheidl fecerat.

Neglegentissime laquearia ligneis trabibus "ornata" sunt. Turris circumvestita est tabellis quadratis lapideis. Xyloglypta Iacobus Adlhart creavit crucifixum gigans in apside pendens ut aras laterales Deiparae et Sanctae familiae. Translucida vitrea super aditus laterales pictor Tirolensis Iosephus Widmoser fecit.

Multo melior fuit passus restauratorius proximus anni 2000, ubi nonnullos errores architectonicos annis 1950 commissos corripiebant. Subsellia nova advenerunt et matroneorum numerus reductus est. Organum tubulatum a casa confectrici Mauracher confectum acusticae meliori faciendae transmigratum est in tabulatum inferius. Fenestrae multicolores in nave centrali decoloratae sunt. Ara versus populum stans contioni magis appropinquabant.

Res aspectabiliores aliae

recensere

In baptisterio adversus sacristiam sito triptychum generis Gotici posterioris perbellum conditum est. In crypta generis Gothici cippus Georgii Tauscher (+1627), parochi Salafeldensis primi, invenitur. Aliorum olim multorum cipporum paucissimi salvabantur. Ii extra ecclesiam in muro casae parochialis spectari possunt. In exedra cryptae imagines delubri Gothici atque Baroci pendent. Praesepe ligneum Alexandri Schläffer, sculptoris lignei inclutissimi Salafeldensis, in fani parte posteriori dumtaxat tempore Natalicio videri potest.

 
Parochorum pristinorum epitaphia nonnulla muro ante parochialem domum infixa

Campanas fuserunt anno 1949 operarii domus confectricis Oberascher (Salisburgum-Kasern) quibus sunt nomina haec: militum redientium (A, 3475 kg), militum defunctorum (C, 2077 kg), Beatae Mariae Virginis (E, 1041 kg), missarum (G, 618 kg), funebrium (a, 439 kg). In turris pedeplanis locus memorialis militum defunctorum est.

Fana alia Salafeldae

recensere

Ecclesiae tres aliae hodierno oppido sunt, quarum prima ad Lenzing est. Ibi anno 1973 iuxta templum antiquum moderna aedes erecta est. Secunda ad Gerling est, stili Gothici cum interioribus Barocis et picturis muralibus saeculorum XVII et XVIII necnon organo moderno. Tertia, quod oratorium vix in usu, ad Almdorf stat (generis Baroci anni 1715). In monte invenitur Hermitagium Salafeldense ubi inte ab saeculo XVII missas celebrari licet.

Nexus externi

recensere