Hermitagium Salafeldense

Hermitagium Sancti Georgii ad Palfen (Theodisce: Einsiedelei St. Georg am Palfen) invenitur intra saxa in septentrione oppidi Salafeldae in Provincia Salisburgensi ad pedes montium Steinernes Meer. Qui locus extra hiemem usque hodie muneribus sancto periegeticoque bene fungitur. Eremitae autem ab oppidi magistratibus eligi solent.

Hermitagium intra saxa in septentrione Salafeldae in Austria

GeneraliaRecensere

Facile eremitorium amoenum in altitudine 1006 metrorum attinxeris migrans aut ex agro Bachwinkel (unde etiam semita ad casam alpinam Wiechenthalerhütte conducit) aut ex agro Bürgerau. Ab eremitorio via non nimis declivis usque casam Steinalm sequitur. Antrum Kühloch prope invenitur ubi homines iam aetate aënea vixisse fertur. Eremitis et nostris diebus commoda vita non indulgetur.

HistoriaRecensere

Iam saeculo XVI peregrinatio incohata est in antrum quoddam supra Castellum Lichtenberg situm ad venerandam imaginem Sancti Georgii, bestiarum utilium patroni. Primus Thomas Pichler tertii ordinis Franciscanorum anno 1664 eremitatus est, qui venerationis locum in oratorium mutari iussit. Anno 1677 superioribus ecclesiasticis approbantibus in monte prima Sancta missa celebrata est.

Eremitarum fuit noctu vigilare, ut in tempore incendia in valle cernerent nuntiarentque. Inde privilegium eius datum est de eleemosyna ab incolis vicorum nonnullorum petenda (in Saalfelden, Maria Alm, Leogang, Weißbach bei Lofer, St. Martin bei Lofer et Lofer). Iosepho II imperatore hermitagia talia multis in locis abolita sunt; eremitorio Salafeldensi autem feliciter pepercerunt ut honorabilis traditio anachoretica perpetuaretur.

Anno 1968 locus publico maiori apertus est et migrantes plus minusve pii heremitagium visitare coeperunt. Anno autem 1970 eremitae Carolo Kurz, qui in emissione quadam televisifica Germanica de vita sua rettulerat, migrator Germanus insanus armis igniferis insidiatus est.

Annis inter 2004 et 2015 optime merebat de anachoretae munere Raymundus von der Thannen. Anno 2016 presbyter suspensus Thomas Fieglmüller, quamvis breviter maneret, partes psychologicas vitae in eremitorio et in animarum cura indagavit explicavitque. Anno 2017 diaconus Belga Stan Vanuytrecht eremitatus est postquam in tota Europa virum aptum quaesiverunt.

Vide etiamRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermitagium Salafeldense spectant.