Ecclesia Sancti Nicolai (Ysenacum)
Ecclesia Sancti Nicolai (Theodisce Nikolaikirche) est oratorium Protestanticum Ysenaci situm, quod inter antiquissima urbis aedificia sacra exstantia numeratur.
Historia
recensereAedes genere Romanico aedificatum est circa annum 1180, quando et urbs ipsa condita est, lantgravio Ludovico III regente. Bello rustico destructa, et post Reformationem monasterio spoliata, inde ab anno 1555 liturgicis fidei novae Lutheranae patuit.
Descriptio
recensereQuae basilica trium navium, quamvis sit saeculis duodecimo et undevicesimo structorie mutata, naturam suam satis bene servavit. In aspectu cum arcuum rotundorum zophoris modesto turris sexangula 36 metra alta dominatur, cui conus haud ante tempus Gothicum impositus est. In interioribus sunt lacunaria plana, ut tempori Romanico decebat et placebat. Arcus inter navem principalem et naves laterales columnis capitellis variis portantur. Coloratio rubra albaque, quae annis ab 1968 ad 1971 mutationibus Barocis ablatis facta est, spatium simplex et dignum effert. Chorus, cui in meridie apsis minor addita, ad navem longam asymmetricus est. In choro crux triumphalis videbur, quem creavit anno 1973 Eckehardus Mater. Altare modestum Salfeldae Thuringorum sculptum est circa annum 1520.
Ne obliviscamur mentionem de pluribus tabulis funebribus hominum civitatis Ysenacensi in ecclesia aspectabilibus. Campanularum ludus anno 2002 restauratus est, quo usque nunc manibus canitur. Ecclesia et liturgicis servitiis et concentibus patet.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Sancti Nicolai Ysenacensem spectant. |