Ernestus Theodorus Amadeus Hoffmann

(Redirectum de E. T. A. Hoffmann)

Ernestus Theodorus Gulielmus Hoffmann (Theodisce Ernst Theodor Amadeus Hoffmann; natus nomine Ernst Theodor Wilhelm Hoffmann Regiomontii die 24 Ianuarii 1776, mortuus Berolini die 25 Iunii 1822) fuit scriptor Germanicus fabularum Romanticarum, iuris consultus, musicographus, atque artifex.

E. T. A. Hoffmann
Vide etiam paginam discretivam: Hoffmann (discretiva).

Hofmann compositorem musicae Wolfgangum Amadeum Mozart ita admiratus est ut praenomen suum tertium mutaret.

Complures fabulas ac phantasma modo romantico scripsit quibus non solum in Germania sed etiam in Francia et aliis nationibus nomen illustre sibi paravit. Etiam compositor musicae notus est.[1] In tribunali regni Borussiae iudex magnus monstratus? servivit.

Mortem obiit anno suo quadragesimo sexto. Conditorium eius medio in sepulcreto prope stationem viae ferratae subterraneae Mehringdamm Berolini situm est. Amici poesis et operum eius quotannis ad sepulcretum conveniunt ut memoriam poetae colant. Iacobus Offenbach operam suam Les contes d'Hoffmann creavit utens variis narrationibus Hoffmanni quas scriptores Ioannis Paulus Barbierus et Michael Carreus in fabulam scaenicam composuerant.

  1. De romantica interpretatione musicae in operibus Hoffmann vide Fausto Cercignani, E. T. A. Hoffmann, Italien und die romantische Auffassung der Musik, Sandro M. Moraldo, Das Land der Sehnsucht. E. T. A. Hoffmann und Italien, Heidelberg, Winter, 2002, 191-201.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Classical Archives