Dolopes (Graece Δόλοπες) antiquitate fuerunt populus a Thessalia et Epiro in meridiem versus in utraque Pindi parte habitans et ad amphictyoniam Delphicam pertinens. Saepe ad Thessaliam ascripti, Dolopes tamen plerumque liberi erant. Postea de terra eorum civitatibus carente diu ab Aetolis et regibus Macedonicis pugnatum est, donec anno 172 a.C.n. a Perseo rege Macedoniae occupta est, postea sub Romanorum dicionem venit.

Dolopes etiam in quibusdam Maris Aegaei insulis colonias posuerunt, imprimis Scyro, unde eos Cimon anno 469 a.C.n. expulsit.

Fontes antiquiRecensere

Fons commentationisRecensere

  Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!