Hongcongum

provincia Sinarum
(Redirectum de Districtus Hongkou)

Hongcongum, vel Sciiamchiamensis (nomine Sinice scripto 香港) est una e binis provinciis praecipuis rei publicae popularis Sinarum, alterá Macao consideratá. Quae provincia minima ad litus Sinarum meridianum sita, a delta fluminis Zhu (seu "margaritarum") et a mari Sinensi australi cincta, propter profundum portum naturalem, conspectum amoenum, commercium divitissimum celebratur. Maxima provinciae pars e conurbatione constituitur cui sunt circiter 7 000 000 incolarum. Hongcongum ab urbe antiqua Cantonensi 174 chiliometris, a nova urbe florentissima Shenzhen 17 chiliometris distat.

Wikidata Hongcongum
Res apud Vicidata repertae:
Hongcongum: insigne
Hongcongum: insigne
Hongcongum: vexillum
Hongcongum: vexillum
Provincia specialis, urbs, megalopolis, Metropolis, global city, territorium obnoxium seu separatum, urbs-civitas, customs territory of China
Civitas: Res publica popularis Sinarum
Locus: 22°16′42″N 114°9′31″E
Nomen officiale: 中華人民共和國香港特別行政區, Hong Kong Special Administrative Region of the People's Republic of China, 香港, Hong Kong
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Res publica popularis Sinarum
Territoria finitima: Quantunia, Shenzhen, Zhuhai

Forma

Area: 1 105.69 chiliometrum quadratum, 1 649.34 chiliometrum quadratum, 2 755.03 chiliometrum quadratum
Subdivisiones: Islands District, Kwai Tsing District, North District, Sai Kung District, Sha Tin District, Tai Po District, Tsuen Wan District, Tuen Mun District, Yuen Long District, Kowloon City District, Kwun Tong District, Sham Shui Po District, Wong Tai Sin District, Yau Tsim Mong District, Central and Western District, Eastern District, Southern District, Wan Chai District

Gestio

Praefectus: John Lee
Consilium: Legislative Council of Hong Kong

Vita

Incolae: 7 413 070
Sermo publicus: Lingua Mandarina
Zona horaria: UTC+8
Moneta: dollarium Hongkongense

Commemoratio

Sigla

ISO HK, HKG, 344; IOC HKG
Dominium interretiale: .hk
Praefixum telephonicum: +852

Tabula aut despectus

Hongcongum: situs
Hongcongum: situs

Proprium urbis provinciaeque nomen, Sinice 香港 scripta (pronuntiatu linguae Yue Hoeng¹ gong² [hœ̂ːŋkɔ̌ːŋ] sed Mandarinice Xiānggǎng [ɕjáŋkàŋ]), 'portus fragrans' vel 'thurifer' sonat. A principio portui cuidam minori attributum est, parti litoris Hongcongensis meridiani, cuius nomen hodiernum est 香港仔 hoeng¹ gong² zai² ('Hongcongum minus') vel Anglice Aberdeen Harbour. Ibi enim nautae Europaei piscatoresque Sinenses mercatum aromatum condimentorum, aliarumque rerum constituerunt. Quod nomen ab anno 1846 usurpabatur ad insulam omnem nuncupandam. Inde Anglice Hongkong appellabatur iuxta pronuntiatum ipsorum incolarum sermone Yue loquentium. Latinizantes aut Hongcongum sicut Angli, aut Siamkiamum iuxta mandarinos, scribebant.[1] Dioecesis Ecclesiae Catholicae, nomine potius ad aures Italas accommodato, Sciamchiamensis nuncupatur.[2]

Historia

recensere
 
Vexillum Hongcongi Britannici ab anno 1959 ad 1997.

Primo bello de opio inter Britannos et Sinas saeviente, Britanni die 26 Ianuarii 1841 insulam Hongcongensem occupaverunt, incolis eo tempore fere 7450. His proeliis finem fecit die 26 Ianuarii 1841 foedus Nanchini sancitum, qua lege Hongcongum a Sinensium potestate remotum colonia Britannica fit. Die 24 Octobris 1860, regimen Sinense, bello de opio secundo devictum, pagos terrae firmae Hongcongenses Britannis victoribus volens nolens cedit. Ab anno 1899 territoria quasi nova septentrionalia Hongcongo adiacentia vectigalis annui gratiá cum colonia veteri coniuncta sunt. Hongcongum ita auctum sub aegide Britannica usque ad 1997 florebat. Tunc Sinae imperium Hongcongi recuperavit, et usque hodie in Sinis provincia specialis manet, regimine commercii valde libero.

 
Despectus in conurbationem Hongcongensem
 
Inscriptio Latina in principali Seminarii Spiritus Sancti aedificio.
 
Cenotaphium Hongcongi bellatores bellorum mundanorum primi et secundi commemorat.[3]
 
Pittacium cursuale imaginem Reginae Elizabethae II habet, 1953.

Urbi Hongcongo clima est subtropicum humidum per enumerationem Köppen–Geiger, hieme mitiore et ab initio sicca, humiditate et nebulositate per hiemem veremque semper auctis, imbribus ab Aprili usque in Octobrem ineuntem incidentibus, vere et autumno temperatis, hippalo per aestatem flante; temperatura aëris media mense Ianuario 16° atque mense Iulio 29°, minima inter 9° et 24°, maxima inter 24° et 34°, sed minima extrema usque hodie nota −6.0° summo monte Tai Mo Shan die 24 Ianuarii 2016, maxima extrema 37.9° in regione Happy Valley die 8 Augusti 2015; pluviis mense Ianuario ad 25 mm tantum, mense Iunio 456 mm, mense Augusto 432 mm, anno toto non minus quam 2398 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 138 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 69 centesimas et 83 centesimas reperta, horis solis fulgentis mense Martio 91, mense Iulio 212, per annum totum 1836 relatis.[4]

Nexus interni

  1. Vb. adiect. Siamkiamensis, Hongcongensis. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6). (Confer disputationem nostram).
  2. "Dioecesis Sciiamchiamensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  3. Brief Information on Proposed Grade I Items, pp. 53–54.
  4. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 22°16′42″N 114°9′31″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hongcongum spectant.
  • "Geography and Climate, Hong Kong". Census and Statistics Department, Hong Kong Government .
  • "Hongkong" in N. B. Dennys, The Treaty Ports of China and Japan (Londinii: Trübner, 1867) p. 1 ff. Textus
  • "Hongkong" in Carl Crow, The travelers' handbook for China. 3a ed. (Novi Eboraci: Dodd, Mead, 1921) pp. 282-290 Textus.
Despectus panoramicus in urbe Hongcongensi partim in insula, partim in terra firma crescentem, ab Ryan Cheng anno 2010 lucis ope factus
Sinarum urbes milies milium incolarum

Anqiu • Anshan • Baoji • Baotou • Bazhong • Beiliu • Bijie • Bozhou • Changchun • Changde • Changshu • Changxa • Changzhou • Chaozhou • Chifeng • Chingtum • Chungkina • Cinanum • Cixi • Daqing • Datong • Dengzhou • Dingzhou • Dongguan • Dongtai • Ezhou • Fengcheng • Focheum • Foshan • Fuqing • Fushun • Fuyang • Fuzhou • Ganzhou • Gaozhou • Gongzhuling • Guang'an • Guigang • Guilin • Guiping • Haicheng • Haikou • Haimen • Hancheum • Hanchuan • Handan • Harbinia • Hefei • Hongcongum • Hohhotum • Huaibei • Huainan • Huai'an • Huangshi • Huazhou • Hohhotum • Huizhou • Huludao • Huzhou • Jiangmen • Jiangyin • Jianyang • Jilin • Jimo • Jingzhou • Jining • Jinjiang • Jinzhou • Iunnania (Kunming) • Kaohsiung* • Laiwu • Lanzhou • Leiyang • Leizhou • Leshan • Lianjiang • Lianyuan • Liling • Linhai • Linyi • Liuyang • Lufeng • Luoding • Luohe • Loyanga • Luzhou • Lu'an • Macheng • Maoming • Mianyang • Mukdenum (Shenyang) • Nanchinum • Nanchong • Nancianum • Nanninga • Nantong • Nanyanga • Nan'an • Neijiang • Ningbo • Pechinum • Pingdu • Pizhou • Puning • Putian • Qidong • Qingdao • Qingyuan • Qiqihar • Quancheum • Queiyanga • Rizhao • Rongcheng • Rugao • Rui'an • Sciamhaevum • Shangqiu • Shantou • Shaoxing • Shenzhen • Shijiazhuang • Shouguang • Siganum • Siucheum • Sucheum • Suining • Suqian • Suzhou Anhuiensis • Taichung • Tainan • Taipeia* • Taipeia Nova* • Taixing • Taiyuenum • Taizhou • Tai'an • Tangshan • Tengzhou • Tianmen • Tianshui • Tiencinum • Ultima Sinarum (Dalian) • Ürümqi • Wafangdian • Weifang • Wenling • Wenzhou • Wuchuan • Wuhan • Wuhu • Wuxi • Xiamen • Xiangcheng • Xiangyang • Xiantao • Xianyang • Xinghua • Xingning • Xintai • Xinyang • Xinyi • Xinyu • Xuanwei • Ya'an • Yancheng • Yangchun • Yangzhou • Yantai • Yibin • Yichang • Yingde • Yiyang • Yongcheng • Yongzhou • Yueqing • Yunfu • Yushu • Yuzhou • Zaoyang • Zaozhuang • Zhanjiang • Zhengzhou • Zhenjiang • Zhongshan • Zhongxiang • Zhucheng • Zhuhai • Zhuji • Zibo • Zigong • Zoucheng

Provinciae Sericae
Res publica popularis Sinarum: provinciae

Anhui · Fujian · Gansu · Guangdong · Guizhou · Hainan · Hebei · Heilongjiang · Henan · Hubei · Hunan · Jiangsu · Jiangxi · Jilin · Liaoning · Qinghai · Shandong · Shǎnxī · Shānxī · Sichuan · Yunnan · Zhejiang

regiones autonomae

Guangxi · Neimenggu (Mongolia Citerior) · Ningxia · Xinjiang · Xizang (Tibetum)

urbes quae et provinciae

Beijing · Chongqing · Shanghai · Tianjin

regiones speciales

Aomen (Macaum) · Xianggang (Hongcongum)

Res publica Sinarum:

Taiwan (Formosa)