Die 1 Novembris 2023 — Estne haec pagina ad “Peracceleratio” movenda?

recensere
 

Haec est disputatio petitoria Vicipaediae quae ad formulam {{Movenda}} attinet, die 1 Novembris 2023 paginae additam.

…Sicut Hispanice sobreaceleración. --Grufo (disputatio) 17:59, 1 Novembris 2023 (UTC)Reply

Nescio quae consilia Vicipaediani de neologismis in scientia fingendis sequi soleant. Exemplo nominum geographicorum, ubi hoc vitatur, novum vocabulum proferre veritus sum.
Si autem neologismum fingere licet, dubito an commodum sit praefigere "per" nomini sine aliis mutationibus. Non memini ullius verbi Latini classici ita compositi, et si potest esse, exspectarem ut "peracceleratio" accelerationem permagnam significaret. Sed "perceleratio", quasi ex verbo *percelerare, melius mihi placeret, ut aliquam rem derivatam ex celeritate, sed uno gradu ultra accelerationem, significaret. Etiam "quassus", quo vocabulo nomen Theodiscum interpretatus/a es, et quod fortasse melior interpretatio Anglicorum quoque esset, bene rem exprimere mihi videtur.
Vocabulo "fluxio" secundum commentationem Acceleratio usus sum, sed te bene eius Latinitatem notavisse puto. Fortasse melius sit hoc vocabulo omisso nullum aliud supponere, sed "derivativum" tantum (nam in scientia significationem satis definitam habet) linquere. Arbarulo (disputatio) 15:18, 2 Novembris 2023 (UTC)Reply
Bene dicis formam “*percelerationis” meliorem esse forma “*peraccelerationis”. Cum iam sint nomina in fontibus nobis non licet ea fingere, sed credo fontem huius nomininis abesse (ergo et nomen labens “mutationis accelerationis” est nomen fictum). Hoc dicto, credo vocabulo “percelerationis” uti ad “accelerationem accelerationis” appellandam esse confestim intellegibile, at nomen “quassūs” tam intellegibile non esse (“quassus” “quassum electricum” mihi suadet – et vocabulum Anglicum jerk quoque non mihi videtur esse tam intellegibile quam vocabulum Hispanicum sobreaceleración). De vocabulo “fluxionis”: prima sententiam feci breviorem. --Grufo (disputatio) 16:06, 2 Novembris 2023 (UTC)Reply
Consentimusne igitur "perceleratio" esse nomen optimum? Arbarulo (disputatio) 17:27, 2 Novembris 2023 (UTC)Reply
In dictionariis Cassell's (1968) et Traupman (2007), Anglicum jerk = Latinum motus subitus. IacobusAmor (disputatio) 18:58, 2 Novembris 2023 (UTC)Reply
Certe “motus subitus” est bona interpretatio verbi Anglici jerk. Sed, ut nostra pagina narrat, “mutatio accelerationis” (vel “acceleratio accelerationis”) plura nomina in diversis linguis habet (Anglice jerk et jolt, Italice strappo – i.e. "distractio", "discerptio" – Francogallice à-coup – simile adverbio Latino "subito" – Hispanice sobreaceleración – i.e. "perceleratio" – Theodisce Ruck – i.e. "quassus" – et cetera). Idcirco rogo num interpretatio verbi Anglici illi verbi Hispanici nobis praeferenda sit. --Grufo (disputatio) 19:10, 2 Novembris 2023 (UTC)Reply
Idem de hoc censeo quod Grufo. Hic de sensu cottidiano vocabuli jerk non agitur. "Motus subitus" minus opportunum nomen est etiam "mutatione accelerationis", quia motus subitus est acceleratio; sed hic agitur de acceleratione subita. Arbarulo (disputatio) 14:36, 3 Novembris 2023 (UTC)Reply
"Subitatio" mihi in mentem venit. Vocabulum rarissimum, post-classicum, sed fortasse id quod quaerimus exprimit? Hic p. 124 lineae 5-6) non de rebus physicis, potius metaphysicis, disputatur, sed sensum vocabuli haud alienum censeo. Andrew Dalby (disputatio) 09:31, 4 Novembris 2023 (UTC)Reply
“Subitatio” mihi placet! Ordo praeferentiae meus est: 1. Perceleratio 2. Subitatio 3. Concussus/Quassus. Sed primum nobis confirmandum est num fons nominis “concussus” (Pacitti) de hac dimensione locutus sit, quia in tali casu ille fons sequendus est. --Grufo (disputatio) 17:52, 4 Novembris 2023 (UTC)Reply
"Concussus" est vox quam proponit Amadeus Pacitti: "De autocinetis machinatione a displosione praeditis dialogus", Romae 1980, p. 59. - Giorno2 (disputatio) 13:46, 4 Novembris 2023 (UTC)Reply
Ambo vocabula “quassus” et “concussus” (a “cum” + “quassus”) quandam mutationem particularem accelerationis indicant, i.e. quasi “vibrationem”, idcirco eis non faveo, nihilominus ea puto acceptabilia. @Giorno2: Num ad hanc particularem dimensionem physicam appellandam (quam in m/s3 metimur) Pacitti vocabulum “concussūs” proposuit? Si hoc fecit, ille est fons, et credo vocabulum nobis praeferendum esse. --Grufo (disputatio) 15:29, 4 Novembris 2023 (UTC)Reply
@Giorno2: Rogo locum, ubi Pacitti "concussum" scripsit, transcribas, ut certiores fiamus quid voluerit dicere. Arbarulo (disputatio) 15:31, 10 Novembris 2023 (UTC)Reply
Nomina "concussus", "subitatio", "perceleratio" omnia mihi satis apta videntur, nec ulli eorum repugnabo. Arbarulo (disputatio) 14:35, 4 Novembris 2023 (UTC)Reply
Tamen "concussus" est nomen valde simile "concussionis", qua iam usus sum in commentatione cum nomen Anglicum "shock wave" verbis "unda concussionis" interpretabar. Ibi "shock"/"concussio" est subitus impulsus per aliquam materiam transmissus, quo pressio et densitas extemplo augentur. Si "concussus" legatur in titulum huius commentationis, opportunum erit aliud nomen pro ea "concussione" proferre. Arbarulo (disputatio) 14:51, 5 Novembris 2023 (UTC)Reply
“Unda concussionis” mihi videtur esse bona interpretatio locutionis Anglicae shock wave. Dubium habeo de interpretatione tituli paginae Bow shock (aerodynamics), quam astronomice appellamus “Undam prorae (astronomia)”, sed quemadmodum aerodynamice? “Quassus prorae”? “Concussus prorae”?
--Grufo (disputatio) 18:41, 5 Novembris 2023 (UTC)Reply
Vah, hoc grandius fit. "Unda prorae" melior mihi videtur et in aerodynamica et in astrophysica, quod prora navis undas facit sed non vere concutit aquam. Sed huic rei nihil interest in Latina quod non in linguis modernis, quae tamen alia alium modum dicendi lexerunt.
Fortasse etiam bonum sit idem aut similia nomina in shock et in jerk usurpare. Res quidem coniunctae sunt, nam tunc fiunt shock waves, ubi corpus magna "perceleratione" pellitur. Sed nescio an ulla lingua ostendat verbis eam coniunctionem rerum. Certe bonum est coniunctim de ambabus consilium capere. Arbarulo (disputatio) 02:05, 6 Novembris 2023 (UTC)Reply
«"Unda prorae" melior mihi videtur et in aerodynamica et in astrophysica»: Sed duas paginas iam habemus quae “unda prorae” appellantur, et pro interpretatione paginae Bow shock (aerodynamics) credo aliud nomen inveniendum esse:
De vocabulo percelerationis: Mihi placet, porro altera parte credo “concussum”/“quassum”/“concussionem”/etc. cum notionibus aerodynamicis confundi posse, ergo non sunt mea prima electio. Sed de rectitudine morphologica curiosus sum in opinione aliorum usorum qui nondum hic scripserunt… @Neander? @Demetrius Talpa? Quid dicatis de formatione vocabuli percelerationis (vocabulum Hispanicum sobreaceleración imitantis)? --Grufo (disputatio) 02:52, 6 Novembris 2023 (UTC)Reply
Haud male, sed Vicipaedia vocabula nova non fingit, alio quodam loco proponendum est. Demetrius Talpa (disputatio) 08:34, 6 Novembris 2023 (UTC)Reply
Unicum nomen cum fonte ex hac disputatione emersum est concussus (Pacitti), sed nescio utrum eandem dimensionem physicam (quam in m/s3 metimur) an aliud indicet. --Grufo (disputatio) 09:00, 6 Novembris 2023 (UTC)Reply
Deprompsi vocem concussus non directo ex opere Amadei Pacitti, sed Christianus Helfer ("Lexicon auxiliare", Saraviponte 1991, p. 464) refert ad Amadeum sub lemmate Theodisco Ruck. Itaque contextum in opusculo citato Amadei Pacitti ignoro. - Giorno2 (disputatio) 07:31, 11 Novembris 2023 (UTC)Reply
@Giorno2: Conicisne tamen hanc vocem ad mutationem accelerationis spectare? Si ita est, animus mihi est tuae opinioni confidere, cum ipse neutrum librum norim, nec qualia vocabula insint conicere possim. Arbarulo (disputatio) 14:00, 11 Novembris 2023 (UTC)Reply
Quid dicam? In rebus ad physicam pertinentibus expertus non sum, proh dolor. Quod cum ita sit: Christianum Helfer lexicon suum summa ope confecisse constat. Giorno2 (disputatio) 14:46, 11 Novembris 2023 (UTC)Reply

Credo interpretationem vocabuli Theodisci Ruck ut concussus ad hunc peculiarem casum (“mutationis accelerationis”) non attinere quoque posse, quia etiam translatio vaga invenitur. Exempli gratia, hic, p. 71:

Ruck, m concussus, us, m [vet.; LEA p.464; GHL I,1417]; ictus, us, m [vet.; LMG p.484,2; KLW p.400,2; GHL II,21ff]; impulsus, us, m [vet.; LMG p.484,2; KLW p.413,2; GHL II,119f]; impetus, us, m [vet.; LMG p.484,2; KLW p.412,1; GHL II,98ff]
Rechtsruck

Postremo incertus sum, cum Pacitti anno 1980 scripserit, num vocabula ipsa jerk vel Ruck hanc dimensionem iam indicabant. Essetne nomen Anglicum vel Theodiscum mutationi accelerationis anno 1980?. --Grufo (disputatio) 15:07, 11 Novembris 2023 (UTC)Reply

Tempus nihil obstare reor, quod Vicipaedia Theodisca Ruck definit ex libro anno 1963 edito. Maxime mihi interesse videtur genus lexici Helfer. Nam si tale est, ut nulla reperiantur nisi technica et recens ficta vocabula, mirum esset "Ruck", "concussus" reperiri nisi technico sensu dicerentur. Sed si tale est, ut omne genus vocabulorum reperiatur, mirum esset "Ruck", "concussus" haud vulgari sensu dici nisi aliqua nota speciali adiecta. Arbarulo (disputatio) 20:56, 11 Novembris 2023 (UTC)Reply
Nostra magni interest ut vocabulum concussus definitum sit interpretatio huius dimensionis physicae et non modo verbi Theodisci Ruck. Si quidem concussus tantummodo est interpretatio vocabuli Ruck, nos interpretationem vocabuli sobreaceleración preferre possumus, quia lingua Hispanica est tam bona quam lingua Theodisca. Sed si concussus secundum Pacitti hanc dimensionem physicam definit, vocabulum ignorare non possumus. --Grufo (disputatio) 12:21, 12 Novembris 2023 (UTC)Reply
Cum nemo certam scientiam de usu Pacitti attulerit, nec magna spes sit novarum sententiarum, puto nomen iam in "Percelerationem" mutandum, si placet. Arbarulo (disputatio) 20:07, 15 Novembris 2023 (UTC)Reply
Concordo. Sunt tam multa diversa nomina in aliis linguis ut nullum nomen Latinum nimis valide defendi possit, et cum de re in fonte tractata dubitemus, nemine dissentiente ego quoque propono ut titulus paginae mutetur in “Percelerationem”. --Grufo (disputatio) 01:01, 16 Novembris 2023 (UTC)Reply

Fontem vocabuli "percelerationis" citare debemus. (Fortasse supra videtur, sed non iam observavi!) Andrew Dalby (disputatio) 11:11, 23 Novembris 2023 (UTC)Reply

Nullo fonte citato, ad titulum priscum removeo. Vocabula a nobis constructa in titulos accipere non licet. "Subitatio" rursus propono, sed sine consensu minime impono. Andrew Dalby (disputatio) 10:06, 24 Novembris 2023 (UTC)Reply
Andrew, infeliciter “Mutatio accelerationis” quoque est nomen sine fonte. Nomen non fictum sit “derivativum accelerationis per tempus” – quia hoc non sit nomen, sed exacta explicatio. Nulla lingua barbara sua versione “mutationis accelerationis” utitur, sed alicui titulo artificioso favet. Hoc dicto, credo nomini Latino electo amplum consensum inter nos habendum esse. Nullo titulo invento, fortasse locutio Anglica Jerk adhibenda est. --Grufo (disputatio) 14:30, 25 Novembris 2023 (UTC)Reply
@Andrew Dalby: Ut supra scripsi, nescio qui sit mos Vicipaedianus in his casibus (ubi res nomen postulet, sed nullum nomen Latinum in fontibus inveniatur). De hac quaestione in hac disputatione alius aliud dixit. Si nova vocabula scribere non licet, sed vetera vocabula in sensus novos trahere licet, tum "subitatio" non mihi displicet. Arbarulo (disputatio) 14:59, 26 Novembris 2023 (UTC)Reply
@Arbarulo:: Regula, cui obtemperamus, ne vocabula e novo inventa in titulis imponantur, iam quindecim (vel plures) annos perutilis fuit non contra illos paucissimos qui habitudinem linguae Latinae optime cognoscunt (e.g. @Grufo:) sed contra istos plurimos qui de una re tantum scribere volunt maleque linguam nostram cognoscunt pessimeque et inutiliter vocabula creant. Si regula nova inter illos et istos distinguere poterit, regulam novam laetissime accipiam. Negativitatem abnego!!
Quomodo facere? An subpaginam Tabernae nostrae creare licet, ubi de neologismis propositis disputare licet? Meditate, o amici, et, si vultis, politiam novam apud Tabernam proponite. Andrew Dalby (disputatio) 19:34, 28 Novembris 2023 (UTC)Reply
Gratias tibi ago, Andrew. Fortasse nobis non necesse est novam regulam statuere, sed tantummodo definire quemadmodum in conspectu rerum encyclopaedicarum difficilibus interpretationibus et sine fonte nobis agendum sit. Credo creationem cuiusdam subpaginae apud nostram Tabernam ad hoc dicatae optimam esse cogitationem (fortasse “Vicipaedia:Taberna/Convertimus”?). Praesertim nomina scientifica huic incommodo occurrunt, et consilium commune sinit res encyclopaedicas, tametsi difficili nomenclatura, servare.
Quid faciamus de hac pagina? Si quendam titulum eligimus et aliquando is demonstrabitur infelix malusve, eum mutare non credo nobis fore magnam tribulationem. Praeter titulum labentem, adhuc optiones tres habemus quae vocabula barbara interpretantur:
  • “Concussus” vel “quassus” verbo Anglico jerk et Theodisco Ruck congruunt
  • “Subitationem” credo dici posse verbo Francogallico à-coup congruere
  • “Perceleratio” verbo Hispanico sobreaceleración congruit
  • Titulus labens (“Mutatio accelerationis”) nulli vocabulo barbaro congruit
Omnes hae optiones sunt debiles. Vocabula à-coup, sobreaceleración, jerk et Ruck hanc dimensionem indicant. Est opinio mea vocabula jerk et Ruck infeliciter in linguis suis electa esse, sed alii dissentire poterunt. --Grufo (disputatio) 09:58, 29 Novembris 2023 (UTC)Reply
Revertere ad "Mutatio accelerationis".