Dies internationalis memoriae Soae
Dies Internationalis Memoriae Soae est dies 27 Ianuarii quotannis celebrata ad Soam et genocidium memorandum, cuius victimae Iudaei, Zingari, homines homophylophiliae, et homines cum debilitate fuerunt. Quae dies resolutione 60/7[1] Consociationis Nationum die 21 Novembris anno 2005 ad tolerantiam omnibus promovendam edicta est. In Italia, haec dies feria civilia est.
Origo diei est castra carceralia apud Osvecimiam(en) anno 1945 liberata, hac die peracta. Sententia diei anno 2019 "Dies memoriae: Postula et defende iura humana." anno 2020 "75 annos post Soam, educatio Soae et memoria pro iustitia globalis," anno 2022 "Programma de Soa accedere," anno 2023 "Memoria Soae et educatio," anno 2024 "Programma praeconii de Soa" fuit.