Delta fluminis
Delta fluminis, saepe delta tantum appellata, est forma terrestris a depositione sedimentorum a flumine ablatorum, genus ostii, quo in multa deverticula vel cornua flumen dividitur, quae in mare vel lacum effunduntur. Saepe formam trianguli deorsum visae habent. Insulas permultas plerumque habent, saepe paludinosas. Inter terras alluviales saepe iacent.
Antiqui deltam Nili bene cognoverant, et haec prima delta nominabatur; deltae ceterae ex hac delta nomen ceperunt.
Deltae maximae
recensereInter maximas orbis terrarum deltas sunt sequentes.
Deltae interiores
recensereInterdum, cum flumen in lacum exsiccatum effundebatur, deverticula deltae veteris rursum coniunguntur; hoc delta interior appellatur. Exemplum est Niger flumen.
Mississippius flumen deltam veram maximam habet in Ludoviciana civitate, ubi in sinum Mexicanum influit; regio autem, quae saepius Delta Mississippii(en) nominatur, sensu hydrographico nec delta nec delta interior est.
Nexus externi
recensere- Deltae orbis terrarum. Universitas Publica Ludoviciana.