Oratio, quae De haruspicum responso inscribitur, est oratio Ciceronis, principis rerum publicarum et rhetoris, quam in senatu aestate Cn. Cornelio L. Marcio consulibus, cum triumviri regnabant, habuit. In numero orationum post reditum est, id est orationum, quas Cicero habuit, cum in patriam ex Graecia revertisset.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Quae in terris mundoque mirabilia fuerant, haruscpices interpretati erant et religionem fani pollutam esse dixerant. Cum Clodius, adversarius et inimicus Ciceronis, hoc nefas restitutioni domus Palatinae eo loco, ubi fanum Libertatis deae situm erat, tribuisset, Cicero in hac oratione causam dixit et responsum contra Clodium interpretatus est.

Quae ante facta erant

recensere

Clodius tribunus plebis in Ciceronem animadvertit, quia is consul de iis, qui in coniuratione Catilinae fuissent, indicta causa supplicium sumpserat. Cum Cicero ob eam rem Thessalonicam et Dyrrhachium in Graeciam in exilium iret, Clodius senatus consultum fecit, ut domum eius in Palatio sitam publicaret et demoliretur. Partem domus Libertati deae dedicavit, ut sic populum Romanum a Cicerone liberatum esse admoneret, quam rem Clodius certe Ciceronis offendi causa fecit. Ibi deae monumentum et fanum exstruxit.

Cicero in patriam reversus in oratione, quae De domo sua inscribitur, pontifices rogavit, ut dedicationem Clodii irritam facerent et dissolverent. Ei est argumento Clodium tribunum plebis per iniuriam factum esse, legem, quae Ciceronem relegavit, contra ius publicum fuisse, dedicationem impiam et iniustam fuisse. Sacerdotum collegium sententiam de Cicerone tulerunt, sibi persuaserunt et ei permiserunt, ut domum in Palatio denuo aedificaret.

Spatio complurium mensium intermisso haruspices strepitus, quos explicare non sciebant et a terrae motibus in Italia media profectos esse probabile est,  irae deorum, quae, ut censebant, a facinore nefario contra deos orta erat, tribuerant. Praeterea responsum haruspicum monitum continebat, ut optimates controversiam sedarent. Clodius autem scelus restitutionem Palatinae domus in eo loco, quem Libertati deae dedicaverat, nam verba legis secutus nemini licere dedicationem irritam esse iubere contendit.

Cicero in senatu frequenti orationem, quae De haruspicum responso inscribitur, habuit, ut Clodii opprobria a se defenderet. Modo dicacitate et sale, modo minis usus Clodium facinoris nefarii rursus incusavit. Eum enim aedilem quondam tumultum conflantem ordinem Megalesium turbavisse. Cuius furorem Clodium ad haec facinora incitare. Furorem - "ut tragici dicere solent" - deorum poenam esse Cicero dicit, quod Clodius illo die, cum sacra Bonae Deae Romani sancte et pie conficerent, caerimonias polluerit et religiones violaverit. Se ipsum hominem esse, qui ratione uti solet, at tamen deos patrum summa religione colere et pietate erga deos esse Cicero contendit. Ita locutus orator se purgat, ne deos non colere putetur. Occasione oblata usus Cicero se Epicuri doctrinam, quippe quae deos esse neget, multum deprecari et sibi displicere dicit.

Simul autem Cicero eludet credulitatem multorum hominum senatoribus exponendo, quomodo haruspicum responsum modo sic, modo sic interpretari possit. Deinde culpam discordiae optimatum in Clodium confert. Eam in eo esse, quod nuper, cum ipsum in exilium eiceret, consilia cum triumviris contra senatum communicaverit, non multo post autem in ipsos intervectus sit, ut gratiam optimatum sibi conciliaret. Discordia optimatum igitur, ut sentit Cicero, nihil aliud est nisi dissensio senatus et triumvirorum, qui  in numero optimatum referuntur, a Clodio commota. Haruspices admonuisse, ut finem dissentiendi facerent, id quod triumviris, patronis suis recentibus, favens interpretatur. Praeterea Cicero in animo habet aciem contra Clodium instituere, ut factionem plebeiorum, quorum partium Clodius sit, et nobilium contra triumviros impediat.

  • John O. Lenaghan: A commentary on Cicero's oration De haruspicum responso. Berlin: Walter de Gruyter, 1970. ISBN 978-3-11-166684-6.
  • Emanuele Narducci: Cicero: Eine Einführung. 1. Auflage. Philipp Reclam jun., Stuttgart 2012, ISBN 978-3-15-018818-7, S. 169-170.
  • Wilfried Stroh: Cicero. Redner, Staatsmann, Philosoph (= Beck'sche Reihe. Bd. 2440). Beck, München 2008 (2., durchgesehene Auflage ebenda 2010; übersetzt auch ins Italienische), ISBN 978-3-406-56240-2, S. 47, 51.
Opera Ciceronis
Orationes

Pro Quinctio ·Pro Roscio Amerino · Pro Roscio comoedo · Pro Tullio (fragmenta) · De lege agraria contra Rullum · Pro M. Fonteio (fragmenta) · Verrinae actiones · De imperio Cn. Pompei · Pro Caecina · Pro Cluentio · Pro Rabirio perduellionis reo · In Catilinam: orationes I-IV · Pro Murena · Pro Sulla · Pro Flacco · Pro Archia poeta · Post reditum in Senatu · Post reditum ad Quirites · De domo sua · De haruspicum responsis · Pro Cn. Plancio · Pro Sestio · In Vatinium · Pro Caelio · De provinciis consularibus · Pro Balbo · Pro Milone · In Pisonem · Pro Scauro · Pro Rabirio Postumo · Pro Marcello · Pro Ligario · Pro rege Deiotaro · Philippicae quae dicuntur in M. Antonium orationes I–XIV · Divinatio in Caecilium

Opera rhetorica

De inventione · De partitione oratoria · De optimo genere oratorum · Topica · Brutus · De oratore · Orator

Opera tam philosophica quam
ad rem publicam spectantia
Epistulae

Epistulae ad Atticum · Epistulae ad Brutum · Epistulae ad Quintum fratrem · Epistulae ad familiares

Opera poetica

Arati Phaenomena (versio carminis astronomici quod "admodum adulescentulus" fecit) · Marius · De consulatu suo