Daphnis et Chloe (Graece Δάφνιs καὶ Χλόη) est mythistoria antiqua auctoris Graeci nomine Longos (sive Longus), qui, ut putatur, saeculo secundo exeunte aut tertio ineunte forsitan in Lesbo insula vixit.

Leo Bakst: Scaena ad pantomimum nomine "Daphnis et Chloe" a Ravel compositum (1912)
Ioannes-Peter Cortot: Daphnis et Chloe (marmor, Museum Lupariense)
Daphnis et Chloe - Louise Marie-Jeanne Hersent-Mauduit
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Longus

Longus fabulam de Daphnide ac Chloe narrat, qui infantes a pastoribus inventi una rure pubescunt, separantur, sed denuo conveniunt, et demum amore coniuncti una cum parentibus usque feliciter vivunt.

Argumenta librorumRecensere

Argumenta ex editione P. Petit-Radel (1809)[1] sumpta sunt.

Liber 1Recensere

Puerum in Lesbo expositum Lamon, puellam item expositam Dryas inventos alunt. Illi Daphnidis, huic Chloes nomen imponunt. Dryantis et Lamonis somnia. Puerilia otia, Daphnidis infortunium. Chloe auxiliatur ei. Allocutio Daphnidis ad semetipsum de basiolo recens accepto. Vota Dorco patefacit Dryanti de ineundo coniugio cum virgine. Reiiciuntur. Fraudem machinatur securae doli lupi tectus pelle; dat poenas criminis. Novi pectoris subsultus quos iuvenes experiuntur. Daphnis edocet Chloen ludere fistula. In somnum virgo cadit. Quid ei tunc contigerit. Fabella de quodam musico. Irruptio praedonum. Raptus Daphnidis. Dorconis cruenta mors. Ultima obeuntis verba. Obtemperat illius consilio Chloe. Felix exitus. Latronum submersio. Sospes fit iuvenis. Perempti exsequiae. Pecudum gaudia. Daphnidis maeror.

Liber 2Recensere

Vindemia illa peracta rura repetunt amantes. Supervenit eis Philetas bubulcus. Quae habeat verba de cupidine. Unde vis nova amoris auscultantibus. Accedunt Methymnaei iuvenes se oblectandi causa ad Mitylenaeos agros. Cymbam vice amissi rudentis vimine ad litus configunt. Infelix eventus. De cymba in mare abrepta Irati iuvenes Daphnin male mulctant. Accurrunt rusticani. Iudex statuitur Philetas. Accusatio; responsio. Se in fugam dant sontes qui domum regressi falso conqueruntur de iniuria sibi illata. Bellum pro vindicta statuitur. Bryaxis navarchus Mitylenaeorum oras appellit. Agunt feruntque secum obvia hostes ipsamque Chloen. Daphnis se morti devovet. Illius somnium. Pan somnianti duci apparet. Iussum Divi. Solvuntur ei debita. Fabula de fistula; iusiurandum amantium reciprocum.

Liber 3Recensere

Mitylenaei, nota hostili irruptione, Hippasum ducem cum copiis terrestribus contra Methymnaeos mittunt. Res componuntur. Hieme aegre disiunguntur a se Daphnis et Chloe. Hic amantis videndae causa ante Dryantis casam ancupio vacat. Introducitur celebraturus Dyonysia. Vere exorto pastorali munera rursus adeunt. Daphnis dolet de sua ignorantia in peragendos lusus amoris. Lynca fit iuvenis magistra. Fabella de Echu ob nautas praetervehentes. Chloe ambitur a multis et divitibus procis, Dryante partim accedente ad illorum vota. Daphnidis ut pote egeni querelae. Nymphis faventibus marsupium argenti plenum invenit. Illud offert Dryanti et inde sibi sponsam esse Chloen laetatur; attamen cum Lamon sit servus, ille refert dominum esse exspectandum, ut ab eo sit ratum connubium. Daphnidis eximium donum.

Liber 4Recensere

Adventus heri. Amoeni horti descriptio. Studia Lamonis, Daphnidis еt Chloes, ut cuncta niteant. Irruptio nocturna vastatoris Lampidis aegre ferentis Chloes repulsam. Querelae Lamonis. Advenit Eudromus servus. Succedit minorAstylus heri filius, cui comes Gnatho parasitus. Promittit se impetraturum esse veniam a patre ob horti damnum. Gnatho vim inferre Daphnidi quicquam molitur. Dionysus villam adit cum uxore Clearista. Ambo gaudent ad Daphnin tibia ludentem peritiamque ipsius collaudant. Rogatio Gnathonis ad Astylum de Daphnide. Audit Eudromus verba petentis et illa refert pastori. Lamon арerit hero quomodo Daphnin invenerit et illum aluerit. Dionysus re perpensa infert eum esse suum filium. Chloes relictae lamenta. Rapitur a Lampide moxque reducitur a Gnathone, qui ob rem in gratiam redit. Dryas casum virginis exponit. Adducitur illa in urbem. In convivio apud Dionysum Megacles mythilenaeus agnoscit eam pro sua filia. Nuptiae rure celebrantur.

Personae mythistoriaeRecensere

  • Chloe – "herois"
  • Daphnis – "heros"
  • Dorcon – procus Chloes
  • Dionysophanes – Daphnidis magister et pater
  • Dryas – Chloes patraster
  • Eros – deus amoris
  • Lamon – Daphnidis patraster
  • Lycaenion – femina, quae Daphniden amorem docet
  • Myrtale – Daphnidis altrix
  • Nape – Chloes altrix
  • Gnathon – procus Daphnidis
  • Philetas – senex rusticus, qui Chloen et Daphniden de amore instruit; nomen ex Phileta Coo traxisse videtur[2]

Situs rerumRecensere

Situs rerum est Lesbos, quae insula valde amoena describitur. Fabula in agro prope Mytilenarum portum agitur.

Εst in Lesbo urbs, nomine Μytilene, magna et pulchra. Influens mare multis eam euripis distinguit ac dissecat: et pontes tota urbe plurimi sunt ex candido ac polito lapide facti, ut non urbs, sed insula amoenissima esse videatur. Αb hac quidem urbe Μytilene, stadia circiter ducenta, viri cuiusdam opulenti ager situs erat, possessio pulcherrima: montes ferarum, prata tritici feracia, palmitibus colliculi, pascua gregibus abundabant: mare autem litoris proiecti alludebat mollem arenam.[3]

Actores principales, praeter unam Mytilenas excursionem et quamvis iterum ac saepius per breve tempus abducti sint, vicum numquam diutius relinquunt.

ExemplaRecensere

Fabula Daphnidis et Chloes ea, quae antiquae mythistoriae propria sunt, in se continet, ad quae amor perfecte mutuus pertinet: Daphnis et Chloe se invicem amant aequo et pari iure similiter ac amatores apud Heliodorum (circiter saec. 4) aut Achillea Tatium (saec. 2), cuius mythistoria magnam in Longum vim habuisse videtur.

Fabula autem in rationem poesis bucolicae cadit: Non itinera diuturna, sed profectio sexualitatis amorisque explicatur, ut fabula quasi in iter interius convertatur. Multa etiam a Theocrito poesis bucolicae auctore sumpta sunt.

Alius poeta, quem Longus monstrat, est Philetas Cous: Nomen eius sapienti dat bubulco, qui Daphniden Chloenque de amore erudit. Philetae poetae quidem minima exstant.

Sicut omnes scriptores antiqui mythistorarum Longus saepe rerum gestarum scriptores, inprimis Thucydiden, et Comoediam Novam citat, sed etiam Homerum, Sappho et - notabile dictu - Anyten poetriam.

Praeter res amatorias Longus exemplar amatorium et propriam poeticam designat, quae ambo verbis Platonis e Phaedro sumptis comparat, qui dialogus inter alia de amore deque poeatrum inspiratione agitur.

Genus dicendiRecensere

Longi genus dicendi suavitatem ac simplicitatem, sicut ab Hermogene Tarsio explicantur, ostendit cum simplicitate Daphnidis Chloesque congruentes. Quidam loci numerose dicti et extremorum verborum similissonitu ornati sunt. Rima, quae in poësi antiqua in usu non est, interdum ad prosam orationem ornandam adhibita est. Partes poeticae cum ridendis variantur.

Goethius et LongusRecensere

Ioannes Volfgangus Goethius olim fabulae Daphnidis Chloesque amore ardere confessus est: "Opus magnum est, quod saepe legi et admiratus sum, in quo ratio, ars, iudicium intellegens summum gradum consequuntur". [4]

Receptio in artibusRecensere

MelodramaRecensere

PantomimusRecensere

PicturaRecensere

PelliculaRecensere

  • Ex opere anno 1931 ab Oreste Lasco pellicula 64 minutorum facta est, quae hodie "classica" habetur, tum autem a multis reiecta est, quod pluribus in scaenis corpora nuda videntur.
  • Fabula etiam pellicula Μικρές Αφροδίτες (Latine: Veneres parvae) anno 1963 a Nico Kunduro confecta innititur.

LitteraeRecensere

Opus nomine "Shiosai" (Latine: "sonus undarum") anno 1952 a scriptore Iaponico Yukio Mishima, postquam Graeciam visitavit, conscriptum a fabula Daphnis et Chloe excitatum esse dicitur.

Editiones antiquioresRecensere

  • Mythistoria anno 1559 a Iacobo Amyot in linguam Francicam versa late diffusa est, immo latius quam textus Graecus, qui primo 39 annis post Florentiae a Columbani editus est.
  • Columbani, Raphael / Henry Cuffe / Marcello Adriani 1598. Longi Pastoralium, de Daphnide & Chloë libri quatuor. Florentiae: Apud Philippum Iunctam. Editio princeps.
  • Longi Pastoralium de Daphnide et Chloe Libri IV Graece et Latine Ed. Christ. Guil. Mitscherlich, Biponti (Zweibrücken), 1794.
  • Longi Pastoralia Primus textus Graecus completus, ed. a P.-L. Courier, cum versione Latina a G. R. Lud. de Sinner confecta. Parisiis, 1829.
  • Longi Pastoralia Textus Graecus cum versione Latina, edd. Seiler, Schaefer, Boissonade & Brunck. Lipsiae, 1843.
  • Erotici Scriptores Parisiis, 1856. Longi Pastoralia, textus Graecus cum versione Latina, ed. a G A Hirschig, pp. 174–222.

Editiones criticaeRecensere

  • G. Dalmeyda: Longus, Pastorales (Daphnis et Chloé), Parisiis, Les Belles Lettres, 1934. (Graece, Francice)
  • Michael D. Reeve: Longus, Daphnis and Chloe, Lipsiae: Teubner 1982 (Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana) (Graece)
  • Otto Schönberger: Hirtengeschichten von Daphnis und Chloe. Akademie-Verlag, Berolini 1989, ISBN 3-05-000569-6. (Graece, Theodisce)

Bibliographia secundariaRecensere

  • Niklas Holzberg: Der antike Roman. Eine Einführung. Artemis und Winkler, Dusseldorpiae 2001, ISBN 3-538-07115-2.
  • Richard L. Hunter: A study of „Daphnis and Chloë“. CUP, Cambridge, Mass. 1983, ISBN 0-521-25452-3.
  • Heinrich Kuch (Ed.): Der antike Roman. Untersuchungen zu literarischen Kommunikation und Gattungsgeschichte Akademie-Verlag, Berolini 1989, ISBN 3-05-000578-5.
  • Günter Wojaczek: Daphnis. Untersuchungen zur griechischen Bukolik. Verlag Anton Hain, Meisenheim am Glan 1969 (Beiträge zur klassischen Philologie 34)
  • Silke Trojahn: Schäferidyll, Hirtenkitsch, Erotik, Kunst. In: Bibliotheksmagazin. Mitteilungen aus den Staatsbibliotheken in Berlin und München. Tomus 1, 2011, p. 8–12.
  • Katharina Waldner: Religion im Roman des Longos: Die Erfindung des „Hirteneros“ auf Lesbos. In: Archiv für Religionsgeschichte 11 (2009), p. 263–283.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Daphnidem et Chloen spectant.

NotaeRecensere

  1. Sophistae Pastoralia Lesbiaca, sive de Amoribus Daphnidis et Chloes, poema erotico-poimenicon ..., Parisiis 1809, vide "Nexus externi"
  2. Richard Hunter (1996): "Longus, Daphnis and Chloe". In Gareth L. Schmeling (ed.): The Novel in the Ancient World. Brill. pp. 361–86. ISBN 90-04-09630-2.
  3. Initium libri primi, versio Latina a Seiler confecta, 1843
  4. "Das ist ein Meisterstück, das ich oft gelesen und bewundert habe, worin Verstand, Kunst und Geschmack auf ihrem höchsten Gipfel erscheinen." – Johann Peter Eckermann: Gespräche mit Goethe. Tomus 2, Lipsiae 1836