Anyte (Graece Ἀνύτη; Tegeae nata extremo saeculo quarto a.C.n) fuit poetria Graeca cuius nobis pervenerunt epitaphia atque epigrammata. Apud antiquos homines pernota erat nomine μελοποιός (Latine "modulatorum carminum scriptor"); Antipater poeta Thessalonicensis censuit eam inter Musarum competitrices quasi "Homerum muliebris sexus" esse. Verisimile est Anytam cuidam Peloponnesiacae scholae praefuisse ac docuisse Leonidam Tarentinum artem poeticam.

Nihil plane Anytae lyricorum usque ad hodierna tempora servatum est; attamen pervenerunt 21 epigrammata Dorice scripta, ex quibus duodeviginti sunt in Anthologia Palatina servata. Argumenta sunt de amore patriae et de hominum societate Arcadiae; de locis rusticis more Theocriteo eleganter enarratis;[1] at praecipue de morte hominum vel bestiarum tragice descripta.[2]

In exemplum:

Ἀκρίδι, τᾷ κατʹ ἄρουναν ἀηδόνι, καὶ δρυοκοίτᾳ
τέττιγι ξυνὸν τύμβον ἔτευξε Μυρώ,
παρθένιον στάξασα κόρα δάκρυ· δισσὰ γὰρ αὐτᾶς
παίγνιʹ ὁ δυσπειθὴς ᾤχετʹ ἔχων Ἀίδας.
Gryllo, agrorum lusciniae, gerentique
cicadae vitam in quercubus sepulcrum posuit Myro,
candidas effundens lacrimas pueriles: nam duo
crepundia gratissima atrox eripuit Hades.[3]
  1. Anthologia Palatina IX, 313.
  2. Anthologia Palatina VII, 190, 202, 208, 215, 649, 724.
  3. Anthologia Palatina VII, 190; Latine reddidit usor Vicipaedianus.

Bibliographia

recensere
  • H. Beckby, Anthologia Graeca, Monaci, 1966.

Nexus interni