Wikidata Cyriacus Kondratovič
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1703;
Obitus: 1790; Petropolis
Patria: Regnum Russicum, Imperium Russicum

Officium

Munus: scriptor, Interpres

Cyriacus Andreae filius Kondratovič (Russice Кирьяк Андреевич Кондратович), anno 1703 prope Sumas, ut videtur, natus, et anno 1790 Petropoli mortuus, fuit grammaticus, lexicographus et interpres Russicus.

Vita et operaRecensere

In Academia Kiioviensi educatus, in seminario Pereaslaviae Resaniensis docebat, Theophani Procopowicz et Basilio Tatiščev versionibus librorum Latinorum iuvabat. A Procopowicz Catharinopolim missus est; etiam philosophus aulicus (nonne ioculator?) aliquot annos fuit. Petropolim migravit et Academiae Scientiarum lexicon Russicum componebat. Versiones multas fecit:

necnon alia Russice vertit.

Annos ab 1758 ad 1759 Iliadem et post annum 1760 Odysseam oratione soluta de lingua Latina vertit. Editione Ioannis Spondani[2] utebatur. Haec Homeri versio Russica prima fuit. Adhuc inedita, quamquam non perdita est[3].

Lexicon Polono-Russicum et lexicon Russicum botanicum et mineralogicum composuit. Epigrammata et odas et carmina alia propria permulta componebat.

NotaeRecensere

  1. Quem Theophilum Siegefrum Baeer nominabat.
  2. Homeri quae extant omnia Ilias, Odyssea, Batrachomyomachia, Hymni, Poemata aliquot cum Latina versione J. Spondani Maulconensis... Basileae, 1583.
  3. Егунов А.Н. Гомер в русских переводах. Мoscuae et Leninopoli, 1964. С. 41—47.

Nexus externiRecensere