Ioannes Spondanus
Ioannes Spondanus (Francogallice Jean de Sponde, Vasconice Joanes Ezponda), anno 1557 Mauleone natus et die 18 Martii anno 1595 Burdigalae mortuus, Vasco origine, fuit poeta Francogallicus baroci generis, latinista et Homeri editor et interpres.
Vita et opera
recensereNavarrae in familia Calvinistarum natus, in Universitate Basiliensi a Theodoro Beza aliisque educatus, Homerum cum versione Latina amplissimisque commentariis et Politica Aristotelis edidit. Francogallice librum meditationum de psalmis aliosque libros de poesi Christiana composuit. Catholicus factus est, sicut et Henricus IV patronus eius. Soneta et alia carmina Spondani Francogallica tantum saeculo XX iterum edita sunt.
De Spondano
recensere- Alan Boase, Vie de Jean de Sponde, Genavae 1977.
- Jacques Pineaux, La poésie des protestants de langue française (1559–1598), Lutetiae 1971.
- Rieu J. Jean de Sponde, ou, La cohérence intérieure. Genavae, 1988.
- Lardon S. L'écriture de la méditation chez Jean de Sponde. Lutetiae 1998.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Teuchos |
- Homeri quae extant omnia Ilias, Odyssea, Batrachomyomachia, Hymni, Poematia aliquot cum Latina versione … Pindari quinetiam Thebani Epitome Iliados Latinis versibus et Daretis Phrygii de bello Troiano libri... cum commentariis Ioannis Spondani, Basileae 1583; editio anni 1686.
- Carmina Spondani Francogallica apud Vicifontem
- Imago Ioannis Spondani in medalia apud Babelio.com