Lingua Coreana

lingua
(Redirectum de Coreanice)

Lingua Coreana (Coreane 한국어 Hangugeo et 조선말 Chosŏnmal) est lingua in usu quotidiano inter homines in Corea, in parte orientali Sinarum, in Iaponia, et in Media Asia habitantes. In qua cum scriptura systema Hangeul appellatur et sericorum litteras comprehendit quas hanja appellatur. Origo incerta est, sed familiam Altaicam subsummatam esse a peritis aestimatur cum lingua Iaponicae. Verborum ordo plerumque est Subiectus-Obiectus-Verbum (SOV), sed sicut Lingua Latina aliquantum liber est.

Manuscripta Coreana, in systematibus Hangul et Hania scripta.

Historia

recensere
 
Antiquissimum Coreani sermonis dictionarium (1920)

Lingua Coreana hodierna suum ducit initium a lingua Coreana media, quae autem ex lingua Coreana antiqua ducta est. Lingua Protocoreana fertur alicubi in terra Manchuriae se evoluisse. Coreanorum maiores, prout putat Whitman (1985), iam in septentrionali Coreae parte adfuerunt, dominatum super regionem paeninsulae Coreanae circa annum 300 a.C.n. extenderunt; huc accedit, quod cum agricultoribus una vivebant culturae Iaponicae Mumunensis eosdem pariter assimilantes. Inter se ambo populi affecerant, deinde effectus quidam fundatorius internam utriusque linguarum familiae varietatem imminuebat. Regna Asiae Orientalis saeculis praetereuntibus artissime coniungebantur. Urgente cibi, technologiae, culturalisque incrementi necessitate, Sinae, Corea necnon Iaponia negotia exsequebantur mercatoria ac academica. Plurimis abhinc saeculis Sinarum influxum pro maximo momento habuerunt; quandoquidem Sinae culturam excultiorem, prout duxerunt, condiderant, linguae alterorum, quos commemoravimus, graviter a prioris lingua, nempe Sinensi, affectae sunt, quae essentiam excultioris cultus ac humanitatis absorberent. Simul cultura Coreana comparate excultior apparuit cultura Iaponum. In dubium revocari nequit hic nexus, qui inter linguam Coreanam et Sinensem permanebat. Adhucusque adsunt vocabula Sino-Coreana, ut dicuntur, quae in Sinensium lingua radicescunt.

Paginae interretiales haec in verba praebent introductionem influxus Sinensis; caeteroquin vulgo percipitur pronuntiatus verborum ex Sinis mutuatorum discrepuisse a hodierna Mandarinae linguae pronuntiatione. Quum lingua Mandarina in numerum earum linguarum referatur, quae recentissime creata est, neque eandem fuisse linguam ac linguam quam Sinenses saeculis ante adhibuerunt dici potest, mutuata haec verba enim necessario in Coreanorum lingua pronuntiatu differunt a hodierna ipsorum Sinensium lingua. Priusquam Seiong Magnus, quartus domus Chosonensis rex, creavisset scriptum Coreanum, hangeul nominatum, quondam ipsi primores classica Sinensium lingua in posterum scribebant, ii autem qui plebi adnumerabantur, litterarum inscientia laboraverunt. Diglossia facta est, in qua Sinensis necnon Coreana lingua inter sese discordarunt. In difficultatem magnam incurrebant qui Sinensium characteres in sonos Coreanae linguae adaptare temptaverint, cum ambo systemata phonetica graviter inter se differrent. Doctrina Buddhistica Sinensium lingua conscripta Coreani Iaponiae induxerunt. Academici Coreani participes erant doctrinam Buddhismi populo Iaponico instituendi.

Characteres Sinenses aetate Trium Regnorum in Coream una cum Buddhismi doctrina saeculo primo a.C.n. pervenerunt. Linguae ipsorum proprietati accomodabant eos, qui nomine Hanja innotescebant, primaria scriptura mansit Coreane scribendi mille saecula cum aliis scriptis phoneticis, quae serius inventae sunt velut Idu, Gugyeol sive Hyangchal. Praesertim inter eruditiores societatis Coreanae primores vigebat qui Sinensium characteribus legerent scriberentque. Praeterea plurimi regnicolae erant litterarum ignari.

Ineunte saeculo quinto decimo, Seiong ipse abecedarium excolebat, rationem quandam scribendi quae Hangul appellabatur. Sinensium scriptum ad Coreane scribendum minime idoneum putabat, propter quod illius usus admodum restricta manebat. Huius scripti Coreani, Hangeul nuncupati rationem ipse ad complendos Sinensium characteres necnon omnino subeundos designavit. Ut in documento Hunminjeongeum introduxit, eonmun (scriptura colloquendi) nuncupabatur atque rapide per regnum pervulgatum est, ut litterarum scientiam diffunderent. Hoc scripto vulgo utebantur classes societatis, quod vero a primoribus neglegebatur et despiciebatur. Quae cum ita sint, omnia documenta publica Sinensium characteribus conscribebantur. Quumque plurimi incolarum hoc non intellexissent, reges Coreani e saeculo sexto decimo interdum divulgabant notas prorsus Coreano abecedario conscriptas, additis classibus eruditione carentibus, sive agricolis sive servis.

Primores, qui classi Yangban adnumerabantur, cum servis suis saeculo septimo decimo vertente litteris hangulicis permutaverunt; quo facto praesumi potest ad illud tempus significans litterarum cognitio. His diebus commoditatis causa hania adhibere desierunt, quamvis adhucusque maioris momenti sit in studiis historicis et glottologicis. Neque Australis neque Borealis Corea discendo Sinensium characteres opponit, etiamsi publice eos amplius non utantur, quorum usus in australi republica ad praecipuas retinuerunt circumstantias, prout ambiguitatum evitandarum gratia, in ephemeridibus necnon documentis academicis.

A tempore belli Coreani, ambobus rebus publicis invicem separatis, differentia inter partem borealem et australem increvit in lingua normativa, additis variationibus pronuntiatu et vocabulario, attamen hae differentiae minores in qualibet inveniuntur dialectu, quae etiamnunc mutuo comprehensibiles sunt.

Nomina Coreana, quae scilicet ad linguae appellationem spectant, eo innituntur, quo pacto ipsam terram, Coream appellaverint in ambobus civitatibus.

Nomen Latinum ’Corea’ derivatur ex vocabulo Goryeo, quod primus fertur domus palam fuisse in nationibus occidentalibus. Populus Coreanus sibi nomen indiderat Koryo-saram vel Koryo-in (homines Coreani) in prioribus Unionis Sovieticae civitatibus linguamque Koryomal appellant. In Corea Australi, lingua Coreana multis nominibus appellabatur velut hanguk-eo (lingua Coreana), hanguk-mal (’sermo Coreanus’) et uri-mal (lingua nostra). Quod ad primam vocabuli partem, hanguk-eo necnon hanguk-mal pertinet, ex nomine Imperii Coreani sumpta est (대한제국; 大韓帝國; Daehan Jeguk). Ex vocabulo Samhan pars vocabuli ’Han’ in Hanguk et Daehan Jeguk derivatur, quae Tribus Coreae Regnis relata est, cum ’-mal’ et ’-eo’ sermonem linguamque separatim significant. Suam linguam Coreani simpliciter guk-eo vocitant, ’linguam nationis’ ostendentem. Hoc nomen iisdem innititur characteribus Sinensibus, ’nationem’ ’linguamque’ significantes, quae et in Taiwania et in Iaponia adhibentur quorum nationales expriment linguas.

In Corea Boreali Sinisque, lingua frequentissime Joseon-mal, officialiusve, Joseon-o vocitatum est. Quae ex appellatione Coreae (Joseon) desumebatur, quam ex domu regia Joseon retinuerant antequam Imperium Coreanum proclamatum esset, quod autem mox ab Imperio Iaponico annexum est.

Classificatio

recensere

Coreanorum linguam plerique glottologi arbitrantur linguam a vicinis suis disiunctam esse, etiamsi familiae Altaicae, hypotheseos nuper plerumque recusatae, ab illam proponentibus includatur. Linguae Khitanicae insunt vocabula Coreanorum sermoni haud dissimilia, quae in aliis linguis Mongolicis et Tungusicis minime reperiuntur, unde influxus linguae Corenae in linguam Khitanicam sequeretur.[1]

Opinioni, quae ipsam linguam Iaponico sermoni censeat esse affinem, nonnulli diu favebant propter vocabulorum necnon grammaticarum peculiaritatum imbricationem, quam elaboravere isti, qui linguas huius regionis indagabant velut Samuel E. Martin vel Roy Andrew Miller. Sergius Starostin 25% repperit possibilium cognatorum in Indice Shwadeshico 100 vocabula continenti. In re versabantur glottologi nonnulli, Vovin incluso, argumentantes utriusque sermonis similitudines minime posse referri ad geneticam affinitatem, sed ad mutuationem maioris momenti, ad effectum talium linguarum coniunctionis, quam Theodisce Sprachbund vocitant.

Aliud theorema minus notum, quod inter Dravidianas Indiae linguas et ipsam Coreanam linguam nexum quendam sumit. Proprietates utrique sermoni communes in verborum ordine SOV se indicant; in ambobus linguis, nomina et adjectiva eandem syntaxin sequuntur, particulae nominibus postponuntur, voculae semper antecedunt modificationi subeuntia. Quamquam similitudines huius generis et casu constare potuerunt.

Australis et borealis lingua Coreana

recensere

Huius linguae sunt duo genera: alia Reipublicae Australis Coreanae, alia Reipublica Borealis Coreanae. Differentia inter eas non magna est. Populi binarum Corearum ambo genera bene intellegunt.

Vocales et consonantes

recensere
Monophthongi    /a/
   /ʌ/
   /o/
   /u/
   /ɯ/
   /i/
/e/ ,  /ɛ/ /ø/ ,  /y/
Vocales quas intermediarios praecedunt
vel diphthongi
   /ja/
   /jə/
   /jo/
   /ju/
/je/ ,  /jɛ/ ,  /wi/ ,  /we/ ,  /wɛ/ ,  /wa/ ,  /ɰi/ ,  /wə/
 
Vocales linguae Coreanae fundamentales (rubrum: diphthongi regulares)
Bilabialia Alveolaria Postalveolaria Velaria Glottalia
Plosiva et
Affricata
simplicia p t ʨ k
tensa ʨ͈
aspirata ʨʰ
Fricativa simplicia s h
tensa
Nasalia m n ŋ
Liquida ɾ
Approximantia lateralia l

Ad consonantes exemplis illustrandos:

Phonema Exemplum Translatio Latina
b [pal] „pes“
빨래 [p͈alrae] „lavandus“
[pʰal] "bracchium"
m [mal] „equus“
d [tal] „luna“ / „mensis“
[t͈al] „filia“
타다 [tʰada] ascendere / peregrinari / proficisci
n [nal] „dies“
ʨ [ʨal] „bonus“
ʨ͈ [ʨ͈an] „saltus“
차다 ʨʰ [ʨʰada] „calcitrare“
가다 k [kada] „ire“, "vadere"
깔다 [k͈alda] „referre“
[kʰal] „culter“
ŋ [paŋ] „camera“
s [sal] „caro“
[s͈al] „oryza“
바람 ɾ [paɾam] „ventus“
l [pal] „pes“
하다 h [hada] „facere“

Grammatica

recensere
Homo indo-coraeus? Coreanus? loquens, memoriae? in SEAMi,? Corea Meridiana.?

Lingua Coreana typologice est agglutinativa. Quae lingua, ut usu recepta est, novem orationis partes habere ducitur. Attributa summatim vocabula modificata praecedunt, necnon attributa verbalia subsequenter adduntur. Forma fundamentalis sententiae Coreanae est SOV, nulla pars nonnisi verbum requiritur tamquam sententiae elementum immobile, ordoque verborum tam flexibile est, sicut in aliis plerumque linguis agglutinantibus.

Quaestio: "Tune in forum iisti?" (pronomen "tu" est in conversatione implicitum)
     가게에    가셨어요?
gage-e ga-syeo-sseo-yo
store + [suffixum loci ()] [go (radix verbi) ()] + [honorificum ()] + coniugatio ()] + [praeteritum ()] + [conjunctivus ()] + [suffixum urbanitatis ()]
Responsum: "Ita vero."
     예. (or 네.)
ye. (vel ne)
Ita est.

Nexus inter locutorem et scriptorem eorumque subiectum et auditores est proprietas maximi momenti in lingua Coreana. Quae conexio inter locutorem et scriptorem et subiectum referens manifesta est per honorifica, ut dicuntur, quum inter locutorem/scriptorem et auditores in loquelae gradu (sppech level) reflectitur.

Honorifica

recensere

Cum de superiori cuiusdam statu sociali agitur, ille, qui cuiquam scribit loquiturve, rite praecipuis utitur nominibus verborumve terminationibus, quibus superioritas subiecti indicetur. Statu aliquis aliquem superat, si idem est consanguineus major natu, peregrinus eiusdem maiorisve aetatis, conductor operarum, magister, emptor, sive huiusmodi. Statu aequales aut inferiores sunt ii, qui peregrini iuniores, studentes, operarii et ceteri huiusmodi sunt. His temporibus, praecipuae exstant terminationes, quae adhibentur in sententiis declarativis, interrogativis sive imperatives; tam honorificis quam usualibus.

Honorifica in Corea antiqua rigide hierarchica fuerunt. Systema ordinum statuumque socialium acrius quam nostrorum temporum usu stratificabatur. Interna systematis honorifici structura in societate traditionali florebat. Hodiernae Coreae honorifica nuperrime adhibentur, siquis quodam anima remoto congreditur.

Generatim lingua Coreana ullo genere grammatico caret. Aliquae ex nonnullis exceptionibus pronomen (numeri singularis, personae tertiae) duas habet formas diversas: 그 geu (masculinum) and 그녀 geunyeo (femininum). Priusquam inveniebatur 그녀 eo fine ut 'ea' in Coreanum sermonem redderetur, 그 solum ad significandam tertiam personam aderat, genus perinde grammaticum deerat.

Ut planius omnino implicationes intricatas generis intra linguam ipsam intelligamus, aspici possunt tria linguae generisque proplasmata quae adhuc usque proponebantur: proplasma lacunae, dominantiae, ac differentiae culturalis. Secundum primum proplasma, loquelam masculinam normativam esse arbitrantur, quampiamque formam hac ab norma discrepantem exiguam. Secundum proplasma dominantiae feminam ducit esse potestatis expertem propter societatem patriarchalem. Proponitur in proplasmate differentiae culturalis id, quod differentia institutionis inter virum et mulierem differentias in eorum formis explicatur. Maioris ponderis est haec proplasmata aspicere ad meliorem harum condicionum cognitionem, quae, quemadmodum sermoni uterentur, conformaverunt. Quae igitur lingua unica habebatur, quia impariter ac linguae Romanicae necnon Germanicae, genus grammaticum abest. Differentiae inter genera observantur per formalitatem, sonoritatis flexionem, optionem verborum et quae sequuntur.[2]

Inter duos Coreanos status assymmetri eiusdem societas ad differentias praedicandas inclinat concordiae gratia. Coreani ipsi anteponunt usum terminorum propinquitatis libentius quam ceteros terminos.[3] In societate antiqua, mulieres iniquo loco cogebantur. Structura socialis, ut usu receptum erat, habuit systema familiarem patriarche rectam, ubi majoris ponderis erat retinere lineas familiares. Haec structura mulierum partes a virorum partibus separavit.[4]

Nexus interni

  1. Vovin, Alexander (June 2017). "Koreanic loanwords in Khitan and their importance in the decipherment of the latter". Acta Orientalia Academiae Scientiarum Hungaricae 70 (2): 207–215 
  2. Cho, Young A. Gender Differences in Korean Speech. Korean Language in Culture and Society, ed. Ho-min Sohn (Honolulu: University of Hawaii Press, 2006), 189.
  3. Kim, Minju. "Cross Adoption of language between different genders: The case of the Korean kinship terms hyeng and enni." Proceedings of the Fifth Berkeley Women and Language Conference. Berkeley: Berkeley Women and Language Group, 1999.
  4. Palley, Marian Lief, "Women’s Status in South Korea: Tradition and Change," Asian Survey 30, no. 12 (December 1990): 1136–53.

Bibliographia==

  • Whitman, John B. 1985. "The Phonological Basis for the Comparison of Japanese and Korean." Dissertatio Ph.D., Universitas Harvardiana.
  • Yeon, Jaehoon, et Lucien Brown. 2011. Korean: A Comprehensive Grammar. Londinii: Routledge.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Coreanam spectant.