Compensatio sumptuum belli

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Compensatio sumptuum belli[1] est pecunia et copiae, quas victor a victis requirit, ut detrimenta et damna sibi in bello data repensentur. Hoc vocabulum designat plerumque translationem rerum vel pecuniarum, non annexationem regionum.

ExemplaRecensere

Confectis primo et secundo bello Punico, , Roma ingentem pecuniam accepit a Carthaginiensibus ad belli sumtus.

Secundum "Pactiones iniquas", in quas saeculo undevicesimo descenderunt domus Qing Sinica, Iaponia, Corea, Thailandia, Persia, Imperium Ottomanicum, Afgania, necnon aliae civitates, eis pecunia solvenda erat potestatibus Occidentalibus victoribus, inter quas praecipue numerantur Britanniarum Regnum, Francia, Russia, ac postea Iaponia ipsa.

Bello Germano-Francico confecto, secundum conditiones Foederis Francofurtiani (die 10 Maii 1871), Franciae erat pendenda Germaniae ad sumptuus belli auri francos 5000 decies centena milia intra quinque annos. Milites Germani multis in partibus Franciae manserunt, donec ad summam praedictam pecunia solveretur (mense Septembri anno 1873).

NotaeRecensere

  1. "Sumtuum belli compensatio", Nicolaus Leutinger, Opera omnia, vol. 1, Francofurti, 1729 [1], et apud alios.

BibliographiaRecensere

  • Bottigliero, Ilaria. 2004. "Compensaciones a víctimas de crímenes bajo las leyes internacionales." In Redress for Victims of Crimes under International Law. Hagae: Martinus Nijhoff.
  • Morrison, R. J. 1992. "Gulf war reparations: Iraq, OPEC, and the transfer problem." American Journal of Economics and Sociology 51: 385–99.
  • Occhino, F., K. Oosterlinck, et E. White. 2008. "How much can a victor force the vanquished to pay?" Journal of Economic History 68: 1–45.
  • Ohlin, B. 1929. "The reparation problem: a discussion." Economic Journal 39: 172–82.