Reparatio damni
Reparatio damni, vel praestatio damni vel restitutio damni,[1] sive simpliciter indemnitas,[2] in iure communi est obligatio personae post eventum quo damnum effectum est. Obligatio reparations damni sive ex lege (causa delicti civilis) sive e contractu oritur.
Reparatio debita ex lege
recensereCasus in quibus reparatio damni ex lege debetur inter civitates variant. Lex quae maxime intererat in iure Romano erat lex Aquilia(en). Ista lege serius in usu moderno(it) interpretabatur modo lato, et persona quae non iure damnum efficit (iniuria) obligatur ad reparationem damni personae cuius ius ita laesum est.[3]
Reparatio debita e contractu
recensereReparatio e contractu debita est si una partium contractus obligationem suam non recte efficit et ita alteri damnum efficit.
Forma reparationis
recensereReparatio plerumque pecunia debetur, sed restitutio in natura etiam invenitur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Andreas Augustus Ernestus Schleiermacher, Bibliographisches System der gesammten Wissenschaftskunde, tom. 2 (Brunsvici: 1852), (pag. 408 apud Google Books).
- ↑ can. 1521 CIC.
- ↑ Ioannes Adamus Seuffert, Praktisches Pandektenrecht, Herbipoli, anno 1848 (pag. 118 et seq. apud Google Books).