Columna rostrata est columna honoraria veris aut symbolicis rostris ornata, rostris metallicis e prora navium hostilium sumptis. Hae columnae res gestas praestantissimas in bello navali vel aliis rebus nauticis in memoriam revocabant. Hodie tales columnae ornamento sunt, et interdum adhibentur ut lucernae viarum (e.g. Amstelodami).

Reconstructio columnae Gaii Duilii, circiter 260 a.C.n.; Romae
Columna Gai Duilii, Speculum Romanae Magnificentiae, 1577[1]

Origo antiqua

recensere

Columna Gaii Duilii, quae anno 1565 in Foro Romano reperta est, exemplum antiquum columnae rostratae est.[2] Duilius anno 260 a.C.n. classem Romanam in proelio navali contra Carthaginem duxit et triumpho honoratus est – primus Romanus, qui ob victoriam navalem triumphum celebravit. Rostris e prora navium captarum columnam eius ornabant. Sub imperio Augusti, qui ipse quoque columnam rostratam in Foro Romano accepit, columna et inscriptio Duilii renovatae sunt.[3] Inscriptio originalis, quae elogium Duilii appellatur et ad tertium saeculum a.C.n. refertur, tamen servata est.

Exempla recentiora

recensere

His temporibus adhuc exempla columnae rostratae exstant, saepe veteribus formis innixa. Petropoli (columna cum igni pharetrae) et Vladivostokii vel signa maritima sunt ad naves ducendas. Aliae modernae columnae Burdigalae et Novi Eboraci, ad locum Columbus Memorial dictum inveniuntur, ubi anno 1892 monumentum conditum est ad commemorandum quadringentesimum anniversarium itineris Christophori Columbi ad Americam.

Vindobonae in Praterstern stat columna honoraria pro Gulielmo de Tegetthoff, victore pugnae navalis ad Issam insulam (1866). Hoc opus monumentale quoque columna rostrata est. Columna minor archiduci Ferdinando Maximiliano, qui summum imperium habuit, anno 1876 Polae erecta erat. Haec columna post Primum bellum mundanum Venetiis posita est tamquam tropaeum victoriae et nunc in Hortis Publicis (Giardini Pubblici) stat.

Pinacotheca

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Columnas rostratas spectant.
  1. Lafreri, Antonio. Speculum Romanae Magnificentiae. Rome, ca. 1575.
  2. Varronianus, a critical and historical introduction to the ethnography of ancient Italy and to the philological study of the Latin language, Londinium, 1860, pagina 268, haec pagina online
  3. Kondratieff, Eric, "The Column and Coinage of C. Duilius: Innovations in Iconography in Large and Small Media in the Middle Republic", Scripta Classica Israelica 23, 2004, paginae 1-39