Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Clementia Taylor
Res apud Vicidata repertae:
Clementia Taylor: imago
Nativitas: 17 Decembris 1810;
Obitus: 11 Aprilis 1908;
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: suffragist

Clementia Taylor (nata Doughty; 17 Decembris 181011 Aprilis 1908) fuit agitator pro iuribus mulierum et radicalis Anglica.[1]

Clementia, inter familiares Mentia appellata, in vico Brockdish Norfolciae nata est, una ex duodecim liberis. Familia fuit Unitariana, et Clementia puella conducta est magistra filiis clerici Unitariani loci qui oecotropheum puerorum habebat.[1] Anno 1842, Clementia Petro Alfredo Taylor nupsit, consobrino unius ex suis discipulis.[1] Taylor ab 1862 ad 1884 fuit membrum Parlamenti Liberale pro Leicestria.

Anno 1863, Petrus Taylor Domum Alberici in districtu Colle Campdeniano Hortorum Hollandensium Londinii Occidentalis emit. Mariti Institutum Albericanum loco domestico aperuerunt; quod educationem iuvenibus pauperibus praebuit.[1] Bibliotheca commodans et camera legendi instituti plus quam 500 libros habuit.[1]

Mariti motui Italiae unificatae vehementer favebant, et Iosephus Mazzini domum Alberici saepe visitavit. Etiam Iosephus Garibaldi in domo paucos dies anno 1864 commoratus est, cum Londinium insigniter visitaretur: in domo Alberici commorans, salutatus est a multis rerum novarum cupidis, inter quos fuerunt Mazzini, Aemilia Ashurst Venturi feminista, Aurelius Saffi, Carolus Blind, Ferdinandus Freiligrath, Alexander Augustus Ledru-Rollin, Ludovicus Blanc, et aliis personis radicalibus.[2]

Moncure D. Conway in sua autobiographia salon Tayloranum apud domum Alberici descripsit, et Clementiae "Pen and Pencil Club," ubi opera scriptorum et artificum iuvenum legebantur et exhibebantur."[3][2] Conway, abolitionista Americanus, ad Collem Nottingensem migravit ut locum prope familiam Tayloranam apud domum Alberici habitaret.[2] Coetus sociales Taylorani a Ludovica May Alcott, auctrice Americana, etiam commemorati sunt.[1]

Inter sodales "Pen and Pencil Club" fuerunt diarista Arthurus Munby ac feministae Barbara Bodichon, Lydia Becker, Elizabetha Blackwell, et Elizabeth Malleson.[4] Clementia fuit sodalis consilii ordinantis petitionis anno 1866 suffragium mulierum suadentis quam Ioannes Stuart Mill Parlamento Britannico praebuit; 1499 enim subscriptiones in domo Alberici collata sunt. Hac in domo Consilium Societatis Nationalis Londiniensis pro Suffragio Mulierum suum congressum primum habuit, Iulio 1867.[1] Anno autem 1873, Petrus et Clementia domum valetudinis Petri causa vendiderunt, et Bristelmestunam migraverunt.[1]

Lamina caerulea Concilii Comitatus Londiniensis anno 1960 inaugurata Petrum et Clementiam Taylor atque alios domus Alberici incolas notabiles commemorat.[5]

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 ODNB.
  2. 2.0 2.1 2.2 Moncure Daniel Conway, Autobiography Memories and Experiences of Moncure Daniel Conway, vol. 2 (Elibron.com, 2001, ISBN 9781402166921), 14.
  3. Anglice: "at which the work of young writers and artists was read and exhibited."
  4. MunODNB.
  5. AUBREY HOUSE, www.english-heritage.org.uk (English Heritage).