Ciprofloxacinum
Ciprofloxacinum est antibioticum, ergo medicamentum pharmaceuticum quoque in infectionibus tractandibus bacteriis secundum classificationem Gramiensem positivis atque negativis causa[1]. Reactiones adversae sunt -exempli causa- dolor capitis et insomnia. Usus Ciprofloxacini, inhibitoris CYP2D6, considerationis interactionum separate cum aliis medicamentis indiget.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Cognitores | |
---|---|
ChemSpider | 2662 |
PubChem | 2764 |
DrugBank | DB00537 |
Natura chemica | |
Formula summarum | C 17H 18FN 3O 3 |
Massa molaris | 331.346 g/mol |
Natura pharmacologica | |
Codex ATC | J01AM02 (WHO) S01AE03 (WHO) S02AA15 (WHO) S03AA07 (WHO) |
Tempus semivitae biologicum | 3.5 h |
Metabolismus | iecore (hepaticus) |
Substratum enzymi | CYP1A2 |
Inhibitor enzymi | CYP1A2 CYP2D6 CYP3A4 |
Excretio | renibus |
Ad usum therapeuticum | |
Applicatio | per os, venam; loc. |
MedlinePlus | a688016 (Anglice) |
Ciprofloxacinum in ordinis mundi sanitarii indicem exemplarem medicamentorum essentialium receptum est.
Historia
recensereHistoria Ciprofloxacini ex observatione aliqua composita cum 4-quinolono effectus vero antibioticorum ostendisse pendet. Tractationis in medicina substantia quinolonorum prima fuit acidum nalidixinum, simul inhibitor gyrasis bacteriorum. Anno 1979 excogitatum est norfloxacinum, ex quo programa fluoroquinolonorum orta est cum inventione Ciprofloxacini anno 1983.
Natura Ciprofloxacini
recensereNatura chemica
recensereCiprofloxacinum est fluoroquinolonum. Nomen IUPAC suum est acidum 1-cyclo-propylo-6-fluoro-4-oxo-7-(piperazin-1-yl)-quinolin-3-carboxílicum. Formula chemica summa Ciprofloxacini est C17H18FN3O3 , massa molaris sua 331.346 g/mol.
Natura pharmacologica
recensereCiprofloxacinum est medicamentum cum virtutibus antimicrobialibus. Substantia in codice ATC reperitur quater: J01AM02 (WHO), S01AE03 (WHO), S02AA15 (WHO), S03AA07 (WHO).
Effectus Ciprofloxacini
recensereSpectrum antimicrobialis (exempla)
recensereEffectus non grati
recensereCum Ciprofloxacini consumptione effectus secundarios et interactiones observati sunt. Effectus adversarii tendines, musculos, articulos, nervos ac systema nervosum centrale percutiant. Interactiones Ciprofloxacini cum quibusdam medicamentis non raro cytochromatibus P450 tractationem medicam turbare queant.
Interactionibus effectus non grati
recensereCiprofloxacinum est inhibitor cytochromati P450 1A2 fortissimus. Itaque effecti medicamentorum cytochromate CYP1A2 minutis aucti inhibitione cytochromatis huius sint. Exemplum est consumptio simul ciprofloxacini et clozapini[2].
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ drugs.com de Ciprofloxacine. (Anglice)
- ↑ Meyer JM, Proctor G, Cummings MA, Dardashti LJ, Stahl SM (2016). "Ciprofloxacin and Clozapine: A Potentially Fatal but Underappreciated Interaction". Case Rep Psychiatry 2016 (5606098): Epub Oct 30
Nexus externi
recensere- antimicrobe.org de Ciprofloxacini. (Anglice)