Chrysomeloidea[1] sunt permagna coleopterorum superfamilia, cui sunt multa decies milia specierum, plerumque inter familias Cerambycidarum et Chrysomelidarum digestarum.

ConspectusRecensere

In Chrysomeloideis, ut in omnibus phytophagis, quartum segmentum tarsale imminuitur et sub tertio segmento celatur. Aliquot species in his familiis sunt pestes plantarum magni momenti. Diabrotica undecimpunctata vegetabilia maxime vexat, atque inter insecta in permultis floribus saepissime invenitur. Leptinotarsa decemlineata patatas aliasque solanaceas petit. Anoplophora glabripennis arbores ubi introducta est invadit.

Chrysomeloidea ut videntur aevis Iurassico et Cretaceo polline vescebantur, et tum foliis, gemmis, ramulis, radicesque vesci coeperunt.[2]

NotaRecensere

  1. Nomen et superfamiliae et familiae Chrysomelidarum a Chrysomela deducitur, ab uno ex generibus. Vide John Craig, A New Universal Etymological and Pronouncing Dictionary of the English Language, vol. I (Londinii: James Gilbert, 1847), p. 325.
  2. Jolivet 1988.

BibliographiaRecensere

  • Haddad, S., et D.D. McKenna. 2016. "Phylogeny and evolution of the superfamily Chrysomeloidea (Coleoptera: Cucujiformia)." Systematic Entomology 41 (4): 697–716. doi:10.1111/syen.12179.
  • Jolivet, Pierre. 1988. "Food Habits and Food Selection of Chrysomelidae: Bionomic and Evolutionary Perspectives." In Biology of Chrysomelidae, ed. P. Jolivet, E. Petitpierre, et T. H. Hsiao, 1–24. Series Entomologica. Dordrecht: Springer Netherlands. ISBN 978-94-009-3105-3. doi:10.1007/978-94-009-3105-3_1.
  • Löbl, Ivan, et Ales Smetana, eds. 2010. Chrysomeloidea. Brill Publishers. ISBN 978-90-04-26091-7. Google Books.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Chrysomeloidea spectant.
  Vide "Chrysomeloidea" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks