Christophorus van den Berghe
Christophorus van den Berghe (vulgo: Christoffel van den Berghe; Antverpiae anno 1590 fere natus; Medioburgi anno 1642 fere mortuus) pictor delineatorque Flandricus fuit, praesertim in Zelandia laborans.
Biographia
recensereHuius artificis vita parum nota est: usque ad anno 1950, enim, nescitus est[1][2].
Florum pictoris Ambrosii Bosschaert, probabiliter, discipulus[1][2], de 1616 usque ad 1628 Medioburgi laboravit[3]. Anno 1617 primum opus perfecit, quod diem habuit[3]. Anno 1619 loci Sancti Lucae Societatis comes[3] et anno 1621 decanus fuit[4]. Eodem anno Medioburgi domus comparavit[4] et anno 1628 adhuc eius dominus erat[3]. Pictura venationis cum pomis, anno 1624 ab eo perfecta[3], artis batavicae historiae eiusmodi opus primissimum putari potest: enim plurima haec opera ex 1640 creata est[1]. Anno 1642 picturam, culinam effigientem, pinxit [1][2]. Praeterea, post incendium, Medioburgi ecclesiam decoravit[1][2].
Van den Berghe maxime ruris facies, praecipue hiemalis, ab Ioannis Breugelii senioris operis adductas,[1][2] et ab Hadriani van de Venne illis similia[5], aedificia atque monumenta, naturas mortuas, praesertim cum floris, vanitates et culinam effigiantes pinxit[3]. Huic artifici solum quattuor florum naturae mortuae certe tributae sunt[1], praeterea Ambrosii Bosschaert et Rodolphi Savery recordationes exhibuerunt[4]. Van den Berghe, in ruris faciebus, figuras pingebat[4] et eius opera CvB signabat[2][3].
Ioannes Goedartius discipulus eius fuit[2][3].
Opera
recensere- Ruris facies aestiva, pictura supra aeris lamina, 11,5 x 16,5 cm, 1615-1620, apud Mauritshuis, Hagae[6]
- Ruris facies hiemalis, pictura supra aeris lamina, 1615-1620[7]
- In murae testa flores, pictura supra aeris lamina, 31 x 21 cm, 1616-1617, Collectio privata[8]
- Natura mortua cum floris, pictura supra aeris lamina, 376,43 x 295,15 mm, 1617, apud Philadelphiae Artium Museum, Philadelphiae
- Ruris facies hiemalis, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 27,3 x 45,7 cm, 1615-1620, apud Museum Artium Metropolitanum, Novi Eboraci
- Natura mortua cum avium venatione, pictura supra tela cum pigmento oleario, 72,38 x 100,32 cm, 1624, apud Museum Getty, Angelopoli[9]
- Natura mortua cum tulipis et caryophyllis, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 240 x 180 mm, 1640-1642, Coleton Fishacre Collectio, Devoniae[10]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 The J. Paul Getty Museum
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 The Web Gallery of Art
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 3.6 3.7 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 4.0 4.1 4.2 4.3 Dutch Paintings in the Metropolitan Museum of Art
- ↑ Ruris facies hiemalis - The Web Gallery of Art
- ↑ Ruris facies aestiva - Communia
- ↑ Ruris facies hiemalis - Communia
- ↑ In murae testa flores - The Web Gallery of Art
- ↑ Natura mortua cum avium venatione - The J.Paul Getty Museum
- ↑ Natura mortua cum tulipis et caryophyllis - Communia
Bibliographia
recensere- Emil Kren; Daniel Marx (2014). "BERGHE, Christoffel van den". The Web Gallery of Art
- "Christoffel van den Berghe". The J.Paul Getty Museum - Artists. 2014
- "Christoffel van den Berghe". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2014
- Museum Artium Metropolitanum; Walter A. Liedtke (2007). =Yale University Press. ed. Dutch Paintings in the Metropolitan Museum of Art. New Haven e Londinio. pp. 28-30. ISBN ISBN 978-0-300-12028-8
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Christophorum van den Berghe spectant. |