Ioannes Goedartius

pictor, chalcographus entomologusque Nederlandicus

Ioannes Goedartius (vulgo: Johannes Goedaert; Medioburgi 19 Martii anno 1617 natus; Medioburgi 15 Ianuarii anno 1668 mortuus) saeculi aurei pictor, chalcographus entomologusque Nederlandicus fuit, ob Metamorphosis et historiae Naturalis Insectorum editionem notus.

Wikidata Ioannes Goedartius
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Goedartius: imago
Ioannes Goedartius: imago
Nativitas: 1617; Medioburgum
Obitus: 1668; Medioburgum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Nomen nativum: Johannes
metamorphosis

Biographia

recensere

Petri[1] et Judith Pottiers[2] filius, probabiliter Christophori van den Berghe discipulus fuit[1]. Medioburgi[1] in Jacobi Cats et ministrorum Hondius et Lansbergen ambiente docto laboravit[3], de 1635, anno quo primas delineationes erucam effingentes perfecit, usque ad 1667[1]. Hoc ipso anno, enim, eius postumum opus notum creavit[1]. Medioburgi Sancti Lucae Societatis comes fuit[1].

Entomologus illustris, etiam, fuit et Metamorphosem et historiam Naturalem Insectorum composuit, scriptum in libris tribus editum de 1662 usque ad 1669[1], a circiter 150 imagibus ornatum[2], quod opus famosum factum et in tres linguas translatum est: Francogallicam, Anglicam et Nederlandicam[4]. Hoc scriptum, partim editum postumum, reputari potest, ad litteram, totae vitae opus: Goedartius, enim, eius inspectiones anno 1635 fere incepit et tot insecta, qualia apes, crabrones, pedes, tinias, papiliones et muscas, in omnis vicissitudinibus descripsit, eorum commutationem, non solum de facie, sed etiam de diaeta studens atque digestionis rationem peculiarem utens[3]. Hoc scripto tractationum ethologicarum et anatomicarum praecursor, quarum in saeculo postero magnum momentum habuerunt, se praebuit[4], etiamsi eius opus aliquot peccata exhibet, exempli gratia formae humanae puparum effigies[3]. Doctrinae generationis voluntariae sectator, sentiebat ut metamorphosis processus rei creatae mortem (exempli gratia erucae) et, ex antecedentis reliquiis, alterae originem voluntariam (exempli gratia papilionis) efficeret[3]. Fortasse, entomologi negotio in picturam accessit[1], etiam sine magna eruditione[3]. Pius et Bibliae peritus, ob eius indolem bonam et comem fama fructus est et ministro atque scientiae rerum naturalium docto Ioanne de Mey familiater usus est, quo Goedartium eius operis confectione editioneque adiuvit[3], praecipue de primo libro, at Paulo Veerzaerdt, Michaelis de Ruyter sacerdote, praecipue de secundo libro[5]. In Metamorphose, auctor inter religionem et naturam congruentiam adhibuit, apud commutationes Bibliae locos inseruit et ex eius inspectionibus praecepta moralia accepit, qualia admirationem, monitum contra curiositatem immodicam, spem in resurrectionem et nexum cum naturae ordine divino[3].

Maxime ruris facies, naturas mortuas cum floribus et insectis, aedificia atque monumenta pinxit[1]. Excelluit in hydrochromata cum avibus et insectis efficienda[2].

Praeterea alchimia professor fuit[3].

  • Metamorphosis naturalis, ofte Historische beschryvinghe vanden ..., Ioannis Goedartii[6]

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Goedartium spectant.