Hadrianus van de Venne
Hadrianus van de Venne (vulgo Adriaen van de Venne; Delphis Batavorum anno 1589 fere natus; Hagae die 12 Novembris anno 1662 mortuus[1]) fuit pictor et poeta Nederlandicus artis chalcographicae et adumbrationis peritissimus.
Biographia
recensereQui ex patre Flandrico belli et persecutionis religiosae causa exuli Delphos Batavorum recepto[2] ibidem natus[3], deinde doctrinae fundamenta partim in Academia Lugduno-Batava, quo se anno 1605 verterat[1], partim non alienis praeceptis, sed suis studiis consecutus[1], postremo in arte pictoria doctus est a Simone de Valck aurifabro[3] pictoreque[2] Lugdunensi et ab Hieronymo de Diest[1], qui Hagae artem colorum cinereorum (Grisaille) profitebatur[1][2][3]. Anno 1607 Antverpiae invenitur[1], ex anno vero sequente Medioburgi artem exercebat, ubi anno 1614 nuptias iniit[1]. Tandem anno 1625 Hagam pervenit ibique statim ad Sancti Lucae Sodalitatem receptus est[1][2], cuius sodalitatis decanus anno 1640 exstitit[2][4]. Anno autem 1656 una cum aliis artificibus fraternitatem "Picturae" condidit[1]. Sunt, qui eum regis pictorem fuisse suspicentur[2][4].
Opera
recensereOpera Hadriani topia, praecipue hiemalia, nec non res religiosas, morales, historicas, architectonicas complectuntur, sed etiam effigies personarum[1], solite minimas[5]. Praeterea imagines minutulis punctis pinxit, adumbrationes stilis cinereo fuscove delineavit[1][6]. Quae picturae, in quibus Hagae pauperes claudosque pinxit[1][3], maximae laudi ei fuerunt[1]. [4]. Complures scriptores Batavi, inter quos Jacobus Cats[3], eum ad delineandum emblemata adsumpserunt[4].
Sicut et Mattheus Molanus et Christophorus van den Berghe[3] praesertim in topiis pingendis et proverbiis illustrandis Ioannem Breugelium seniorem et Aegidium de Coninxloo imitabatur[2][1][3]. Ipsum illum Franciscus Ryckhals et Antonius Lenain in pingendi ratione sectati sunt[1].
Wilhelmus Passaeus et Crispinus van de Passe II delineationes eius in chalcographias verterunt[3].
Leonardus Bramer, Sybrand de Beest sicut et filii ipsius Hubertus, qui artem colorum cinereorum (Grisaille) profitebatur[3], et Petrus[1], florum naturae mortuae pictor, artem ab ipso didicerunt[3].
Pinacotheca
recensere-
Animarum piscatus
-
Amantes rustici
-
Post tristia dulcor
-
Venustas et turpitudo
-
Saltatio mortis
-
Titulus quidam
-
Quo stolidiores, eo laetiores
-
Portus Medioburgensis
-
Aestas
-
Hiems
Notae
recensere- ↑ 1.00 1.01 1.02 1.03 1.04 1.05 1.06 1.07 1.08 1.09 1.10 1.11 1.12 1.13 1.14 1.15 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 The Web Gallery of Art
- ↑ 3.00 3.01 3.02 3.03 3.04 3.05 3.06 3.07 3.08 3.09 Dictionnaire de la Peinture Larousse
- ↑ 4.0 4.1 4.2 4.3 The J. Paul Getty Museum
- ↑ Encliclopedia online Treccani
- ↑ Al-Arm - The Web Gallery of Art
Bibliographia
recensere- Emil Kren; Daniel Marx (2014). "VENNE, Adriaen Pietersz. van de". The Web Gallery of Art
- "Adriaen van de Venne". The J.Paul Getty Museum - Artists. 2014
- "Venne ‹vènë›, Adriaen van de". Enciclopedie on line - Treccani.it. 2014
- "Adriaen van de Venne". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2014
- "Adriaen Pietersz Van de Venne". Dictionnaire de la Peinture Larousse. 2014
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianum van de Venne spectant. |