Sybrand de Beest
Sybrand vel Sybrandt vel Sybrant de Beest (vulgo: Sybrand vel Sybrandt vel Sybrant van Beest; Hagae 1610 fere natus; Amstelodami 27 Ianuarii 1674 mortuus) fuit saeculi aurei pictor delineatorque Nederlandicus.
Biographia
recensereFortasse Hadriani van de Venne[1] et Petri de Veen discipulus[1][2], Hagae ab anno 1639 usque ad 1663 laboravit[1]. Primum Petri de Veen praeclari advocati actuarius et, ob eius exemplum, pictor, Hagae Sancti Lucae Societatis comes fuit anno 1640 et anno 1656 cum aliis artificibus Confrerie Pictura condidit[1]. Anno 1659 et 1662 praefectus, anno 1662 decanus et rursum praefectus anno 1663 fuit[2]. Ab 1670 usque ad 1674 Amstelodami laboravit[1][2]. Russiae legationis imago inter contionem eius primum opus cognitum est (4 Novembris 1631)[2].
Maxime effigies, ruris facies, praecipue urbanas, naturas mortuas, praesertim cum pomis, perfecit, generis et rerum argumenta effecit[1]. Eius ruris facies ab Ioanne de Goyen et generis argumentorum picturas ab Isaaco de Ostade adducta sunt[1]. Ob eius facies urbanas[1], praecipue fora, clarus fuit, quorum bona exempla in pinacothecis Amstelodami (1646), Roterodami (1652), Holmiae (1668), Stutgardiae, et Duaci conservantur, atque in collectionibus in Lichtensteno et Vindobonae (1638) inveniuntur[2].
Opera
recensere- Russiae legatio inter contionem anno 1631, Rijksmuseum, Amstelodami[2]
- Mariae Medicaeae conscensio in Scheveningen, 1644, Stedelijk Museum, Hagae[2]
- Forum olitorium et pomorum, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 50,5 x 67,5 cm, 1652, Pinacotheca Boijmans Van Beuningen, Roterodami
- Forum olitorium et pomorum, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 47 x 63 cm, 1646, Rijksmuseum, Amstelodami[3]
- Hagae vicus, pictura supra tela cum pigmento oleario, 92,5 × 96,5 cm, 1650 fere, Castellum regium, Varsoviae[4]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Moes (2014). "BEEST (Sybrand van )". Nieuw Nederlandsch Biografisch Woordenboek (NNBW)
- "Sybrand van Beest". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2014
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sybrand de Beest spectant. |