Franciscus Ryckhals
Franciscus Ryckhals (vulgo: François vel Frans Ryckhals vel Rijckhals; Medioburgo 3 Maii anno 1609 natus; Medioburgo 29 Iulii anno 1647 mortuus) saeculi aurei pictor delineatorque Nederlandicus fuit.
Obitus: 29 Iulii 1647; Medioburgum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Biographia
recenserePetri de Bloot discipulus, probabililter, ante in Medioburgo, postea im Dordraco annis 1633-1634 et postremo etiam in Medioburgo de 1638 usque ad 1647 laboravit[1]. Anno 1640 in Antverpia cum Davide Teniers iuniore picturam perfecit[2]. Anno 1642 in Medioburgo praefecti filiam in matrimonium duxit et in domu paterna, quae hodie museum pictoris dicatum est, vixit[2].
Maxime ruris facies, praesertim italianas etiam cum Bibliorum figuris, naturas mortuas, praecipue ruris, florum, pomorum, piscium, venationes, generis atque religiosa argumenta pinxit[1]. Sed praesertim, ob parvas ruris generis effigies et naturas mortuas cum aureis atque argenteis testis clarus fuit[3]. Cursus eius incipiens, se dedit in animalium picturam et ruris naturas mortuas effigiendas[2]. Ex 1640 praecipue naturas mortuas cum rebus sumptuosis perfecit, sed etiam ruris facies, generis argumenta et pisces pinxit[2].
Huius artificis opera, in Berolino, Petropoli et Budapestino conservata, inter Secundum bellum mundanum deleta sunt[1].
Gulielmi Buytewech Alberti Cuypque consectator, ab Hadriano van de Venne Ryckhals adductus est et Philippi Angel opera adduxit[1]. Aliquot eius naturae mortuae a Francisco Hals II attributae sunt, ob subscriptionis eius implicatae interpretationem pravam[3].
Laurentius Bernards[1] et, fortasse, Gulielmus Kalff discipuli eius fuerunt[2][4].
Opera
recensere- Tabulatum explorans, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 52,8 × 81,5 cm, 1637, Museum Nationale, Varsoviae[5]
- Natura mortua, pictura supra tela cum pigmento oleario, Musée des Beaux-Arts, Dunquercae
- Domus agrestis, pictura supra tabula cum pigmento oleario, Museum Fabre, Monspessulano[6]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Emil Kren; Daniel Marx (2014). "RIJCKHALS, Frans". The Web Gallery of Art
- "Kalff, Willem". Enciclopedie on line - Treccani.it. 2014
- "François Ryckhals". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2014
- Hans-Joachim Raupp (2004). Lit Verlag. ed. Stilleben und Tierstücke. Münster. p. 220. ISBN 3-8258-2239-7
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Ryckhals spectant. |