Christianus de Trecis
Christianus de Trecis (Francogallice eius aetatis Crestiens de Troies) fuit poeta saeculi duodecimi qui praecipue in aula comitum Campaniae cantitavit. Quattuor carmina comitissae Mariae inter annos 1160 et 1172 dicavit; quinta autem, quod inter annos 1180 et 1190 scribebat sed nunquam terminavit, Philippo, comite Flandriae, dicavit. Haec carmina historias narrant vel legendarias vel fictas de equitibus aulae regis Arthuri; initium faciunt novi litterarum generis, partim e carminibus aut fabulis narratorum Armoricanorum retracti, in linguis vernacularibus romans vel romance ("fabula romanica") appellati.
Christianus in praefatione carminis Cliges sua alia opera nominat:
Cil qui fist d'Erec et d'Enide
Et les comandemanz d'Ovide
Ille qui cecinit olim fabulam Ericis et Enidis, et instructiones Ovidii artemque amoris in romanicam misit, et morsuram humeri cecinit et historiam regis Marci reginaeque Ysaldae et metamorphoses upupae hirundinisque lusciniaeque, nunc novam fabulam incipit. . . .
Et l'art d'amors an romans mist
Et le mors de l'espaule fist,
Del roi Marc et d'Ysalt la blonde
Et de la hupe et de l'aronde
Et del rossignol la muance,
Un novel conte rancomance. . . .– Christianus de Trecis, Cliges 1-8
Opera
recensere- Ars amatoria Ovidii Francice versa (opus deperditum)
- Marc et Ysalt (opus deperditum)
- Philomena e Metamorphosibus Ovidii Francice versa
- Aliae historiae e Metamorphosibus versae (deperditae)
- Erec et Enide
- Cliges
- Lancelot cuius historiam Maria comitissa Christiano narravit, sicut ipse praetendit
- Yvain
- Perceval sive Historia Graalis
Bibliographia
recensere- Editiones et versiones operum
- Daniel Poiron et al., edd., Chrétien de Troyes: Oeuvres complètes. Lutetiae: Gallimard, 1994 (lingua Francogallica antiqua, Francogallice)
- William Roach, ed., Chrétien de Troyes: Le Roman de Perceval. Genavae: Droz, 1959. (lingua Francogallica antiqua)
- Mario Roques, ed., Les Romans de Chrétien de Troyes. 4 voll. Lutetiae: Honoré Champion. (lingua Francogallica antiqua)
- Eruditio
- Jean Frappier, "Chrétien de Troyes" in Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice) pp. 157-191
- Jean Frappier, Chrétien de Troyes. Lutetiae: Hatier, 1968. (Francogallice)
- Karl D. Uitti, Chrétien de Troyes Revisited, Novi Eboraci: Twayne, 1995. ISBN 0-8057-4307-3 (Anglice)
Nexus externi
recensere- Encyclopaedia electronica Christiani de Trecis (Francice, Anglice) cum textu carminum in lingua Francica mediaevali
- "Chrétien de Troyes" apud Arlima