Maria (comitissa Campaniensis)
(Redirectum de Maria (comitissa Campaniae))
Maria Franciae (nata anno 1148; mortua die 11 Martii 1198) fuit regis Ludovici VII reginaeque Alienorae filia. Maria patrona fuit litteratorum Christiani de Trecis, qui Francogallice carmina de rege Arthuro composuit, et Andreae Capellani qui Latine scripsit de "curia amoris" quam Alienora et Maria tenuerint.
Maria Henrico Campaniensi nupsit eoque peperit:
- Henricus, patris successor in comitatu Campaniensi, rex Hierosolymitanus
- Maria quae Balduino imperatori Latino nupsit
- Scholastica
- Theobaldus, fratris Henrici successor in comitatu Campaniensi
Anno 1186, fratre Galfrido duce Britanniae subito Lutetiam mortuo, Maria una cum sorore Alaide dona pro eius anima ecclesiae cathedrali dedit.[1]
Notae
recensere- ↑ Chartularium Episcopi 3.12-13 pp. 296-297 Guérard; Obituarium Ecclesiae Parisiensis die 21 Augusti (sic) p. 133 Guérard
Bibliographia
recensere- John F. Benton, "The Court of Champagne as a Literary Center" in Speculum vol. 36 (1961) pp. 551-591
- P. Bourgain, "Aliénor d'Aquitaine et marie de Champagne mises en cause par andré le Chapelain" in Cahiers de civilisation médiévale vol. 29 (1986) pp. 29-36
- Rita Lejeune, "Rôle littéraire de la famille d'Aliénor d'Aquitaine" in Cahiers de civilisation médiévale vol. 1 (1958) pp. 319-337
- June Hall Martin McCash, "Marie de Champagne and Eleanor of Aquitaine: A Relationship Reexamined" in Speculum vol. 54 (1979) pp. 698-711
Nexus externi
recensere- "Marie de France" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
- Arnaud Baudin, "Marie de France (1145-1198)" apud Le comté de Champagne et de Brie au Moyen Age
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |