Theobaldus III (comes Campaniensis)
Theobaldus (natus die 13 Maii 1179; mortuus die 24 Maii 1201) fuit filius natu minor Henrici I, comitis Campaniae uxorisque eius Mariae Franciae. Fratri Henrico successor, fuit comes Campaniensis ab anno 1197. Anno 1199 Cruce signatus est sed ante expeditionem sacram inceptam mortuus.
Theobaldus in matrimonium duxit Blancam et ex ea genuit filium postumum Theobaldum qui fuerit comes Campaniensis (patris successor) et rex Navarrae (avunculo Sancio VII successor).
Bibliographia
recensere- Henry d'Arbois de Jubainville, Histoire des ducs et des comtes de Champagne. Lutetiae, 1859-69. 7 voll. 1[nexus deficit] 2 3 4 i 4 ii 5 6 7
- Michel Bur, "L'image de la parenté chez les comtes de Champagne" in Annales. Histoire, Sciences Sociales vol. 38 no. 5 (Sep./Oct. 1983) pp. 1016-1039
Nexus externi
recensere- "Thibaut de Champagne" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
- Arnaud Baudin, "Thibaud III (1197-1201)" apud Le comté de Champagne et de Brie au Moyen Age