Cavalcans[1] dei Cavalcanti, vulgo Cavalcante dei Cavalcanti vel de' Cavalcanti (natus Florentiae anno 1220 circa atque mortuus ibidem anno 1280 circa), fuit philosophus epicureus Italicus qui in Medio aevo tardo vixit. Pater poëtae Guidonis Cavalcantis[1] fuit.

Wikidata Cavalcans dei Cavalcanti
Res apud Vicidata repertae:
Cavalcans dei Cavalcanti: imago
Cavalcans dei Cavalcanti: imago
Nativitas: 1220; Florentia
Obitus: 1280; Florentia

Familia

E familia guelpha Cavalcanti(d) ortus, Cavalcans omnia ad rationem revocabat atque de immortalitate animae, putans solam rerum naturam eam esse materiei ex atomis factae, dubitabat. In canto X Infernorum, scriptor poëtaque Dantes Alagherius in eum incidit apud civitatem Ditem(d), ubi haeretici at epicurei sepulcris candentis puniuntur: Cavalcans dei Cavalcanti in sepulcrum contiguum Farinatae de Ubertis(d) (cuius filia Beatrix, vulgo Bice, Guidonem Cavalcantem nupserat) retentus erat. Haereticus Dantem agnoscit atque nuntia filii Guidonis ei quaerit. Dantes respondit: "Non per me haec regna subivi; / est mihi dux, illic qui praestolatur, et ille est, / cujus fors vester despexit carmina Guidus."[2] At perfectum narrativum "despexit" in verbis Alagherii Cavalcantem quatit: "Heu, quid ais, vester despexit? An ille superstes / non est? Illi oculos non icit amabile lucem?"[2] Poëta Florentinus eum non respondit (Guido Cavalcans mortuus est anno 1300, mense Augusti, sed Dantes Infernum visitat mense Martii vel Aprilis) et Cavalcans, omni spe deiecta, in sepulcro recidit.

Bibliographia

recensere
  • Bosco, Umberto et Reggio, Giovanni, La Divina Commedia - Inferno, Le Monnier, 1988.
  • Sermonti, Vittorio, Inferno, Rizzoli, 2001.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cavalcantem dei Cavalcanti spectant.