Genetivus

casus grammaticus
(Redirectum de Casus genitivus)

Genetivus[1] est grammaticus declinationis casus, qui possessionem alterius nominis erga alterum monstrat.

Usus casus genetivi

recensere

Appellatur quoque possessivus quia sic frequenter adhibetur ut possessionem indicet. Verumtamen alios usus habet. Genetivus casus indicat, exempli gratia:

  1. possessionem (filius matris), uti demonstratum est;
  2. complementum (memini eius);
  3. designationem (quid habes difficultatis?);
  4. aetatem (puer novem annorum);
  5. pretium (magni emere);
  6. qualitatem (vir magnae prudentiae);
  7. culpam (proditionis damnatus est);
  8. mensuram (mons ingentis altitudinis) et
  9. partem (magna copia frumenti).

Explicatio verbi

recensere

Genetivi nomen a gignendi radice gen- originem ducit. Eiusdem radicis sunt genus, generis, genitoris, nec non ingenium.

Lingua quibus sunt genetivus sic hoc complementum indicant: X Y**, ubi ** est praecipuum morphema genetivum. Ceterae autem eandem sententiam praepositionibus saepe indicant; verbi gratia, Hispanice dicitur X de Y.

Lingua Graeca

recensere

Grammatica Latina saepe Graecae est similis. Usus genetivi Graeci vero complures particularitates habet:

Genetivus verus rationis

recensere
  1. g. pertinentiae
    1. g. auctoris
    2. g. possessoris
    3. g. materiae (το δικτυον των ιχθυων)
    4. g. qualitatis
    5. g. pretii
    6. g. subiectivus/obiectivus
    7. g. epexegeticus/appositivus
  2. g. partitivus
  3. g. temporis (Προσεύχεσθε δὲ ἵνα μὴ γένηται ἡ φυγὴ ὑμῶν χειμῶνος μηδὲ σαββάτῳ. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.)
  4. g. post verba
    1. verba animadversionis
    2. verba regendi (sensu lato)
    3. verba implendi

Genetivus initii / comparationis

recensere
  1. g. comparationis
  2. g. separationis (Ἐγὼ δὲ ὑμῶν φείδομαι. Ego autem vobis parco.)
  1. In Latinitate posteriore etiam genitivus.

Bibliographia

recensere
  • Anhava, Jaakko. 2015. "Criteria for Case Forms in Finnish and Hungarian Grammars." Finnish Scholarly Journals Online. Helsinkii: https://journal.fi/store/article/view/52392/16242.
  • Blake, F. R. 1930. A Semantic Analysis of Cases. Philadelphiae: The Linguistic Society of America.
  • Karlsson, Fred. 2018. Finnish: A Comprehensive Grammar. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-1-138-82104-0.
  • Müller, C. F. W. 1908. Syntax des Nominativs und Akkusativs im Lateinischen. Lipsiae: Teubner.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad casus grammaticos spectant.
  Lege de praepositionibus in Vicilibris.
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus