Genetivus
casus grammaticus
(Redirectum de Casus genetivus)
Genetivus[1] est grammaticus declinationis casus, qui possessionem alterius nominis erga alterum monstrat.
Usus casus genetivi
recensereAppellatur quoque possessivus quia sic frequenter adhibetur ut possessionem indicet. Verumtamen alios usus habet. Genetivus casus indicat, exempli gratia:
- possessionem (filius matris), uti demonstratum est;
- complementum (memini eius);
- designationem (quid habes difficultatis?);
- aetatem (puer novem annorum);
- pretium (magni emere);
- qualitatem (vir magnae prudentiae);
- culpam (proditionis damnatus est);
- mensuram (mons ingentis altitudinis) et
- partem (magna copia frumenti).
Explicatio verbi
recensereGenetivi nomen a gignendi radice gen- originem ducit. Eiusdem radicis sunt genus, generis, genitoris, nec non ingenium.
Exempla
recensereLingua quibus sunt genetivus sic hoc complementum indicant: X Y**, ubi ** est praecipuum morphema genetivum. Ceterae autem eandem sententiam praepositionibus saepe indicant; verbi gratia, Hispanice dicitur X de Y.
Lingua Graeca
recensereGrammatica Latina saepe Graecae est similis. Usus genetivi Graeci vero complures particularitates habet:
Genetivus verus rationis
recensere- g. pertinentiae
- g. auctoris
- g. possessoris
- g. materiae (το δικτυον των ιχθυων)
- g. qualitatis
- g. pretii
- g. subiectivus/obiectivus
- g. epexegeticus/appositivus
- g. partitivus
- g. temporis (Προσεύχεσθε δὲ ἵνα μὴ γένηται ἡ φυγὴ ὑμῶν χειμῶνος μηδὲ σαββάτῳ. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.)
- g. post verba
- verba animadversionis
- verba regendi (sensu lato)
- verba implendi
Genetivus initii / comparationis
recensere- g. comparationis
- g. separationis (Ἐγὼ δὲ ὑμῶν φείδομαι. Ego autem vobis parco.)
Notae
recensere- ↑ In Latinitate posteriore etiam genitivus.
Bibliographia
recensere- Anhava, Jaakko. 2015. "Criteria for Case Forms in Finnish and Hungarian Grammars." Finnish Scholarly Journals Online. Helsinkii: https://journal.fi/store/article/view/52392/16242.
- Blake, F. R. 1930. A Semantic Analysis of Cases. Philadelphiae: The Linguistic Society of America.
- Karlsson, Fred. 2018. Finnish: A Comprehensive Grammar. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-1-138-82104-0.
- Müller, C. F. W. 1908. Syntax des Nominativs und Akkusativs im Lateinischen. Lipsiae: Teubner.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad casus grammaticos spectant. |
Vide casum grammaticum in Victionario. |
Lege de praepositionibus in Vicilibris. |
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Nomen substantivum et Nomen adiectivum |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne |
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta |
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus |