Carolus Ludovicus Knebel (natus in castello Wallerstein apud Nördlingen Suebiae die 30 Novembris 1744, mortuus Ienae die 23 Februarii 1834) fuit miles Germanicus, sed etiam sodalis Musarum servorum Vimariae.

Carolus Ludovicus von Knebel.

Vita recensere

Ad studiorum universitatem Salinarum Saxonicarum iurisprudentiae operam dabat, antequam Potestampii sese exercitui principis Borussiae inserebat. Mox praefectus militum factus est. Decem annos stipendia merens amicitiam iniunxit domnis Ramler, Nicolai, Gleim, Moysi Mendelssohn. Propter cursum honorum prohibitum militaria reliquit. Revertens in patriam Vimariae mansit ubi anno 1774 docens privatus principis Constantini creatus est. Eodem anno in Franciam cum isto et eius fratre natu maiore iter faciens, Goethium Francofurti visitavit, cui Carolum Augustum principem hereditarium introduxit. Anno 1779, dominus Knebel dimissus est, emeritum bonum recipiens. Exinde in circulo eminentissimum spirituum (Goethe, Herder, Schiller, Wieland, etc.) morabatur. Artissime iunctus erat et Goethio et Ioanni Godofredo Herder. Anno 1798 Luisam de Rudorf, cantatricem aulicam et adamatam Caroli Augusti principis, in matrimonium duxit eorumque filium Carolum adoptavit.[1] Postea in oppidum Ilmenavium se rettulit, ubi iam antea fuerat mineralogiae causa. Liberis adolescentibus commigravit Ienam (anno 1805).

Opera recensere

Maximi momenti sunt conversiones (tragoediae Saul Victorii Alfieri sive elegiarum Propertii et carminis de rerum natura Lucretii.

Propra poemata (»Hymnen«, »Elegien«, »Lebensblüten in Distichen«) quoque memoriae digna sunt ut et commercium epistulare cum Goethio »Briefwechsel mit Goethe« (ed. 1851). Editae sunt etiam epistulae uxoris Schillerii (»Briefe von Schillers Gattin an einen vertrauten Freund«) et ducis litterae (»Briefe des Herzogs Karl August von Sachsen-Weimar-Eisenach an Knebel und Herder«) et epitome »Aus Knebels Briefwechsel mit seiner Schwester Henriette«

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Ludovicum von Knebel spectant.
  Lege Κάρολος Λουδοβίκος Κνέμπελ ("Carolus Ludovicus Knebel") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Notae recensere

  1. Luisa ob mores suos dissolutos Vimarianis contemptui erat. Xenion amarissimum a Goethe compositum 'Ad novum sanctum Antonium' (theodisce 'An den neuen Sankt Antonius'; Goethe, Zahme Xenien VIII) ad hoc matrimonium pertinere putatur: „Herr Bruder, Welch Luder Bringst du in deine Einsiedelei! … Gott steh uns bei!“).