Carolus Follenius
Carolus Theodorus Christianus Fridericus vulgo Karl Theodor Christian Friedrich Follenius (natus die 5 Septembris 1795 Romrod in Hassia, mortuus die 13 Ianuarii 1840 naufragus in Civitatibus Foederatis Americae) iuris peritus et theologus Germanicus et Americanus fuit.
Vita
recensereFrater Adolphi Ludovici Giessae theologiae studuit. Post expeditionem in Francos iurisprudentiae se dedicavit. Anno 1818, postquam Giessae in iuribus habilitationem nactus est, indagationes auctoritatum publicarum de quibusdam actionibus politicis fugiebat. Inde Ienam eundum erat ubi ipse fanaticus studiosos ad popularem concitationem pellebat. Turbarum ambitusque accusatus Franciam petebat; anno 1820 autem a Francis Helvetiam relegatus est. Denique Basileae in universitate laborare concessum est.
Quod munus quinquennale frugiferum rectio Borussiae interventione interrupit, ut anno 1829 America Septentrionalis nova patria ei facta est. Bostoniae litterarum Theodiscarum professor universitarius creatus est. Postea se unitarianismi motui aggregavit et praedicator religiosus factus est. Cum navis vaporaria Neoeboraco Bostoniam reditura offenderet, mortuus est.
Follenius multas cantilenas libertatem glorificantes exaravit (e.g. »Brause, du Freiheitssang«) et linguae Theodiscae librum definitivum multis editionibus gavisurum edidit (»Practical grammar of the German language«, editio tertia decima, Bostoniae 1848). Cuius opera omnia Bostoniae anno 1842 quinque voluminibus edi vidua Elisabetha iussit.
Iste vir mirandus cursu honorum incommodato abolitionismo favebat[1], Americanis arboris nataliciae traditionem insinuabat[2] et artem gymnicam magni aestimabat.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Follenium spectant. |
- Markus Bürgi: "Follen, Karl", apud: Historisches Lexikon der Schweiz (HLS) (hic in interreti)