Adolphus Ludovicus Follenius (natus die 21 Ianuarii 1794 Giessae, mortuus die 26 Decembris 1855 Bernae) philologus, theologus et scriptor Germanicus fuit.

gryllus de querelis Turicensibus atheismum spectantibus, 1846

Vita recensere

Frater Caroli Follenii studia academica de philologia theologiaque Giessae fecit et anno 1814 expeditione in Francia participatus est. Heidelbergae autem iurisprudentia imbuebatur. Anno 1817 Elberfeld moderator factus est periodicorum »Allgemeine Zeitung«. Demagogiae et insurrectionis accusatus annis inter 1819 et 1821 Berolini in carcere degebat. Postea Araviae in schola pagana litterarum Theodiscarum professor creatus est. Inde Turici privatim docere maluit. Anno 1848 latifundia Liebenfels in Turgovia acquisivit ubi usque annum 1854 agricolabatur.

Follenius plura carmina exaravit (e.g. »Vaterlandssöhne, traute Genossen«) apud »Freie Stimmen frischer Jugend« (Ienae 1819) et edidit »Bildersaal deutscher Dichtung« (Vituduri 1828). Praeter interpretationes (e.g. »Alte christliche Lieder und Kirchengesänge«, Elberfeld 1819) has res vulgavit: »Harfengrüße aus Deutschland und der Schweiz« (Turici 1822); »Malegys und Vivian« (mythistoria de equitibus et magis; Constantiae 1829); »Ein schön und kurzweilig Gedicht von einem Riesen, genannt Sigenot« (Constantiae 1830); »Das Nibelungenlied im Ton unsrer Volkslieder« (Siegfrieds Tod; Turici 1842).

Carmina sex, quae legebantur sub titulo »An die gottlosen Nichts-Wüteriche. Fliegendes Blatt von einem Verschollenen« (Heidelbergae 1846), nihilismum in Germania vigentem deplorabant itaque rixas cum Arnoldo Ruge eiusque sodalibus excitavit.

Multa autem merita de Godofredo Keller habuit cuius initiis scriptoriis benevole annuebat. Post mortem editum est epicum carmen quoddam cui titulus »Tristans Eltern« (Giessae 1857).

Nexus externi recensere

  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  • Markus Bürgi: "Follen, August", apud: Historisches Lexikon der Schweiz (HLS) (hic in interreti)