Cardiffa
Locus: 51°28′48″N 3°10′48″W
Numerus incolarum: 361 469
Zona horaria: UTC
https://www.croesocaerdydd.com/ Situs interretialis
Nomen officiale: Cardiff, Caerdydd
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Llantrisant
Coniunctiones urbium
Cardiffa[1] (Cambrice Caerdydd, Anglice Cardiff, Latine nomine ficto Castra Didu),[2] est urbs Britanniarum Regni, caput et maxima Cambrica urbs quod ad incolas pertinet. Nam Cardiffae anno 2011 346'100 incolae sunt.
ClimaRecensere
Sicut Britanniae meridianae fere omni, urbi Cardiffae clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger atque saepius pluviosum, ventosum, nebulosum; in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris media a mense Decembri ad Februarium 5.5° atque mensibus Iulio et Augusto 17°, minima inter 2° et 13°, maxima inter 8° et 22°, sed minima extrema usque hodie nota −10.3°, maxima extrema 33.5°; pluviis mense Iunio ad 67 mm tantum, mense Octobri ad 133 mm, anno toto ad 1 152 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 149; horis solis fulgentis mense Decembri 49, mense Iulio 199, per annum totum 1 549.[3]
Incolae notabilesRecensere
- Bernice Rubens, scriptrix (1928-2004)
- Terry Nation, mythistoriarum praecipue pro televisione pellicularum fabularum scriptor (1930-1997)
- Samuel Warburton, dux turmae harpasticae Cambricae et Caeruleorum Cardiffae.
NotaeRecensere
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ Quam designationem praebet: Marquis of Bute, "Address upon the History of Cardiff," Archaeological Journal 28 (1872): 258 [1].
- ↑ Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cardiffam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 51°28′48″N 3°10′48″W • GeoNames • Vision of Britain • Большая российская энциклопедия |